Arcana Coelestia (Elliott) n. 1973

Previous Number Next Number See English 

1973. Omnia genera visionum referre prolixum nimis foret, sunt enim plura; licet solum ad illustrationem referre binas visiones ex quibus constare potest quales etiam sunt; tum simul quomodo spiritus afficiuntur illis quae vident, et quomodo mali spiritus cruciantur cum surripitur illis videre illa quae alii vident et audiunt; non enim sufferre possunt quod illis tale quippiam auferatur; nam spiritibus non est sensus gustus, sed cupido quasi appetitus sciendi et discendi loco ejus; hic est quasi cibus illorum quo nutriuntur, n. 1480; quomodo itaque anguntur cum hic cibus iis aufertur, constare potest ab exemplo quod sequitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church