Arcana Coelestia (Elliott) n. 2021

Previous Number Next Number See English 

2021. `In foedus aeternum': quod significet conjunctionem cum his, constat a significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038; et quod cum illis qui vocantur semen, constat ex eo quod immediate sequatur, et quod foedus iterum (o)in hoc versu dicatur, ita prius (t) se refert' ad unionem Jehovae cum Essentia Humana, alterum ad conjunctionem cum his qui sunt semen. {1} Ut distinctior idea habeatur de unione Divinae Essentiae Domini cum Humana, et de conjunctione Domini cum humano genere per fidem charitatis, hic et in sequentibus licet illam `unionem' appellare, hanc autem `conjunctionem'; Divinae etiam Essentiae Domini cum Humana fuit unio, Domini autem cum `genere humano' per fidem charitatis est conjunctio; quod inde constat quia Jehovah seu Dominus est Vita, Cujus Humana Essentia etiam facta est Vita, ut supra ostensum; vitae cum vita est unio; at homo non est vita sed recipiens vitae, ut prius quoque {2} ostensum est; cum vita influit in recipiens vitae, est conjunctio, nam ei adaptatur sicut agens patienti, seu sicut vivum in se mortuo in se, quod inde vivit; principale cum instrumentali ut appellantur, quidem conjunctum apparet sicut forent unum, sed usque non sunt unum, per se enim est illud, et per se est hoc; homo ex se non vivit, sed Dominus ex misericordia eum Sibi adjungit, et sic eum vivere facit in aeternum; et quia ita distincti sunt, conjunctio dicitur. @1 The remainder of this paragraph is crossed through (once) in A, possibly because it is a repetition of n. 2004, though the subject is here more fully treated.$ @2 etiam.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church