Arcana Coelestia (Elliott) n. 2294

Previous Number Next Number See English 

2294. Pluries cum infantes apud me fuerunt in choris, cum adhuc prorsus infantiles essent, auditi sunt sicut tenerum inordinatum {4}, sic ut nondum sicut unum agerent quemadmodum dein cum adultiores facti; et quod miratus, spiritus apud me {2} non potuerunt se retinere quin eos ducerent, nempe ad cogitandum et ad loquendum {3}; innata est spiritibus talis cupido; sed observatum toties quod infantes repugnarent, non volentes ita cogitare nec ita loqui; renuentiam et repugnantiam cum quadam specie indignationis saepius appercepi; cumque illis datum esset aliquid copiae loquendi, dicebant modo quod (t)non ita' sit; instructus sum quod talis sit infantum tentatio in altera vita ut adsuescant et inaugurentur non solum ad resistendum falso et malo, sed etiam ut non ab alio cogitent, loquantur et agant, ita non ab alio patiantur se duci quam a solo Domino. @1 i quoddam.$ @2 qui tunc aderant.$ @3 i ex se.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church