Arcana Coelestia (Elliott) n. 2304

Previous Number Next Number See English 

2304. Multi autumare possunt quod infantes maneant infantes in altera vita et quod sint sicut infantes inter angelos; qui in ignorantia sunt quid angelus, in opinione illa potuerint confirmari a simulacris hic et ibi in templis, ac alibi, ubi infantes ut angeli {1} exhibentur; sed res se prorsus aliter habet; intelligentia et sapientia facit angelum, quam quamdiu infantes nondum habent, sunt quidem apud angelos sed non sunt angeli; cum vero intelligentes et sapientes facti sunt, tunc primum fiunt angeli; immo quod miratus, tunc non {2} apparent sicut infantes sed sicut adulti, nam tunc non amplius infantili genio sunt, sed angelico adultiore; intelligentia et sapientia hoc secum habet, nam quod intellectus et judicium et inde vita faciant ut quisque appareat sibi et aliis sicut adultus, cuivis constare potest. Quod ita sit, non solum ab angelis informatus sum, sed etiam cum quodam locutus qui infans mortuus (o)est, et dein usque ut adultus apparuit; idem quoque locutus est' cum fratre suo qui in adulta aetate decessit, et hoc {3} ex tanto amore fraterno mutuo ut frater nequaquam potuisset resistere quin lacrimaret, dicens quod non aliud perceperit quam quod ipse amor esset qui loqueretur; praeter alia exempla quae memorare non opus. @1 HH 340 alters to angeli ut infantes.$ @2 i amplius.$ @3 i cum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church