Arcana Coelestia (Elliott) n. 2423

Previous Number Next Number See English 

2423. `Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis': quod significet humiliationem ex affectione veri, `et magnam fecisti misericordiam tuam', quod significet humiliationis instar ex affectione boni, constare potest ex illis quae de gratia et misericordia prius n. 598, 985 dicta sunt: qui enim in affectione veri sunt, non possunt eo usque se humiliare ut ex corde agnoscant omnia esse misericordiae, quare loco ejus gratiam dicunt; immo quo minus affectionis veri apud eos est, eo minus humiliationis in nominatione gratiae inest; vicissim autem, quo plus affectionis boni apud aliquem est, eo plus humiliationis est ei in nominatione misericordiae: ex eo patet quantum differt adoratio, proinde cultus, apud eos qui in affectione veri sunt, ab eorum qui in affectione boni; nam ut cultus sit, erit adoratio, et ut adoratio, erit humiliatio, et hoc in omnibus et singulis cultus; inde patet cur hic dicatur et gratia et misericordia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church