Arcana Coelestia (Elliott) n. 2485

Previous Number Next Number See English 

2485. {1} Quidam apud me fuit quem in vita corporis ejus non cognovi; cum quaererem, num sciret undenam esset, hoc nesciebat, sed per interiorem visum ducebatur a me per urbes ubi fueram, et tandem per urbem unde ille, et tunc per plateas et fora, quae omnia cognovit, et tandem in plateam ubi ille habitavit, sique novissem domos {2} quomodo sitae, potuissem etiam scivisse domum. @1 A has 2484, 2485, missing 2483; I as here.$ @2 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church