Arcana Coelestia (Elliott) n. 2493

Previous Number Next Number See English 

2493. Locutus cum angelis de memoria praeteritorum, et inde anxietate futurorum, et instructus sum quod quo interiores et perfectiores angeli sunt, eo minus praeterita curent et de futuris cogitent, et quod inde etiam felicitas eorum; dicendo quod Dominus iis quovis momento det quid cogitent, et hoc cum beato et felici, et quod sic absque curis et sollicitis sint, tum quod hoc in sensu interno intellectum sit per quod mannam `quotidie' acceperint e caelo et per `quotidianum' {1} panis in Oratione Domini; tum quod non solliciti erunt quid edant et bibant, et quibus vestiantur: at {2} tametsi praeterita non curant et de futuris non solliciti sunt, quod usque perfectissimam reminiscentiam praeteritorum et intuitionem futurorum habeant, quia in omni eorum praesenti inest tam praeteritum quam futurum; ita habent memoriam perfectiorem quam usquam cogitari et exprimi potest. @1 A had panem quotidianum but changed to quotidianum panis.$ @2 et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church