Arcana Coelestia (Elliott) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. Quod per 'semen serpentis' intelligatur omnis infidelitas, constat ex 'serpentis' significatione, quod sit omne malum; semen est quod producit et producitur, seu quod gignit et gignitur; et quia hic agitur de Ecclesia, est infidelitas; apud Esaiam vocatur 'semen malorum, semen adulteri, semen mendacii' ubi de Ecclesia Judaica perversa, Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malorum, filiis perditoribus, dereliquerunt{1} Jehovam, provocarunt Sanctum Israelis, abalienarunt se retrorsum, i 4:

tum, Accedite huc filii praestigiatricis, semen adulteri,... nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii? lvii 3, 4:

et, Projectus es e sepulcro tuo, sicut surculus abominabilis,... nam terram tuam corrupisti, populum tuum occidisti, non vocabitur in aeternum semen malorum, xiv 19, 20;

ubi agitur de serpente seu dracone, qui ibi vocatur Lucifer. @ 1 As in A.E. 768: derelinquunt 1.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church