Arcana Coelestia (Elliott) n. 2599

Previous Number Next Number See English 

2599. Fuit etiam alius inter gentiles, qui in bono charitatis vixerat; cum Christianos spiritus audivit ratiocinantes de credendis (ratiocinantur multo plenius et acutius inter se spiritus quam homines, imprimis de bonis veris, quia illa sunt alterius vitae:) {1} ille miratus quod ita disceptarent; dixit non illa velle audire, nam ratiocinabantur ex fallaciis, instruens eos ita, Si sum bonus, quae vera sunt, ex ipso bono possum scire, et quae non scio, possum recipere. @1 (ratiocinantur enim aeque spiritus inter se sicut homines, imprimis de bonis et veris, quia illa sunt alterius vitae, sed multo plenius et acutius).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church