Arcana Coelestia (Elliott) n. 2652

Previous Number Next Number See English 

2652. `Filium Hagaris Aegyptiae': quod significet in rationale mere humanum, et quod `Hagar Aegyptia' sit affectio scientiarum ex qua rationale illud ut a matre natum, constat (c)ex significatione `filii,' nempe Ismaelis quod sit primum rationale quod Domino, de qua in cap. xvi Gen. ubi de Hagare et Ismaele agitur; et ex repraesentatione ejus, et Hagaris Aegyptiae quae mater {1}, de qua etiam ibi: quod rationale primum seu mere humanum apud Dominum, conceptum sit a Divino caelesti ut a patre, et natum ab affectione scientiarum ut a matre, videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910. @1 i quod sit affectio scientiarum.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church