Arcana Coelestia (Elliott) n. 2674

Previous Number Next Number See English 

2674. `Et accepit panem, et lagenam aquae': quod significet bonum et verum, constat a significatione `panis' quod sit caeleste seu bonum, de qua n. 276, 680, 2165, et a significatione `aquae' quod sit spirituale seu verum, de qua n. 28, 680, 739 dicitur `lagena aquae, quia est perparum veri quo in principio donantur, quantum nempe tunc possunt recipere, quod significatur per quod `posuit super humero ejus,' n. 2676. Quisque videre potest quod historica haec involvant arcana, ex eo quod Abraham qui dives pecore et armento, tum auro et argento, ita ablegaverit ancillam suam ex qua filium habuit, et puerum Ismaelem quem multum dilexit, solum dando eis aliquid panis [et aliquid aquae in lagena]; praevidere etiam potuit quod illis consumptis morerentur, quod etiam factum nisi ab angelo tulerint opem; et praeterea haec de pane et lagena aquae, et quod illa posita super humero, nec tanti sunt ut memorentur; sed usque ita factum est, ac memoratum, quia involvunt et significant statum primum eorum qui spirituales fiunt, quibus in principio aliquid boni et aliquid veri, et quidem parum suppeditatur, et dein quod aqua illis deficiat, et auxilium tunc ferant a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church