Arcana Coelestia (Elliott) n. 2738

Previous Number Next Number See English 

2738. Amor mutuus qualis est in caelo, non est sicut amor conjugialis; hic est quod velit esse in alterius vita ut unum, sed ille ut alteri melius velit quam sibi, qualis est parentum erga liberos, et qualis est illorum qui afficiuntur benefaciendo non propter se, sed propter quod hoc illis gaudio. Talis amor angelicus derivatur ab amore conjugiali, ac inde nascitur sicut infans a suo parente, quare etiam apud parentes erga liberos ille est; hic amor conservatur a Domino apud parentes, tametsi non in amore conjugiali sunt, ex causa ne genus humanum pereat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church