Arcana Coelestia (Elliott) n. 2768

Previous Number Next Number See English 

2768. `Et Deus tentavit Abrahamum': quod significet tentationes gravissimas et intimas Domini, constat ab illis quae sequuntur; quod per `Abrahamum' repraesentetur, et in sensu interno intelligatur, Dominus, ex omnibus illis quae praecedunt ubi de Abrahamo actum, patet: quod tentationes gravissimae et intimae Domino fuerint, quae in sensu interno in hoc capite describuntur, constabit. Quod autem dicatur quod `Deus tentaverit,' est secundum sensum litterae, in quo tentationes et plura tribuuntur Deo; at secundum sensum internum est quod Deus neminem tentet, jugiter tunc liberando a tentationibus quantum possibile seu quantum liberatio non malum faciat, et jugiter tunc spectando bonum in quod ducit illum qui in tentationibus; [2] Deus enim nunquam (t)aliter concurrit cum tentationibus; et tametsi praedicatur de Ipso quod permittat, usque non est secundum ideam quam homo de permissione habet, nempe quod concurrat permittendo, non enim aliter capere potest homo, quam [quod] qui permittit, etiam velit, sed est malum apud hominem quod facit, etiam quod inducit in tentationem, cujus causa nulla est in Deo, sicut nulla est in rege aut in judice quod homo faciat malum, et propterea luat poenas; qui enim se separat a legibus ordinis Divini, quae omnes sunt {1}boni et inde veri, se conjicit in leges ordini Divino oppositas, quae sunt mali et falsi, et inde punitionum et cruciatuum. @1 A alters to ex bono but leaves veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church