Arcana Coelestia (Elliott) n. 2775

Previous Number Next Number See English 

2775. `Et vade tibi ad terram Moriah': quod significet locum et statum tentationis, constare potest a significatione `terrae Moriae'; quod `terra Moriae' sit locus tentationis, patet ex eo quod Abraham jussus sit illuc ire, et in holocaustum ibi offerre filium suum, et sic subire ultimum tentationis: quod in terra illa fuerit Hierosolyma, ubi Ipse Dominus ultimum tentationis sustinuit, constare potest ex eo quod in monte Moriae sit aedificatum a Davide altare, et postea a Salomone templum, ut patet ex Libro Chronicorum, Coepit Shelomoh aedificare domum Jehovae in Hierosolyma, in monte Moriae, qui visus fuit Davidi patri ejus, quem paravit in loco David in area Arnanis ({1}Arafnae:) Jebusitae, 2 Chron. iii 1, confer 1 Chron. xxi 16-28, cum 2 Sam. xxiv 16-15:

inde satis constare potest quod haec quae de immolatione {2}Jishaki dicuntur, sint repraesentativa Domini; alioquin potuisset hoc fieri ubi Abraham morabatur, nec juberetur abinde proficisci itinere paene trium dierum. @1 As in 2 Sam. xxiv 16; AV Araunah$ @2 Isaci$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church