Arcana Coelestia (Elliott) n. 2795

Previous Number Next Number See English 

2795. `Et revertemur ad vos': quod significet conjunctionem dein, etiam constare potest absque explicatione. Quia in hoc capite agitur de gravissimis et intimis tentationibus Domini, describuntur omnes status quos suscepit, cum illas subiret; primus status describitur vers. 3; alter status in hoc versu, tertius status in versu mox sequente, et ceteri dein; sed illi ad captum vulgarem exponi nequeunt nisi plura prius sciantur, non modo de Divino Domini quod hic per `Abrahamum' repraesentatur, sed etiam de Humano Divino Ipsius quod per `Jishakum {1},' et de statu hujus Rationalis cum pugnas tentationum iniret et subiret, quod hic est `puer'; praeter quid et quale rationale prius, ut et naturale quod isti, tum qualis status cum adjunctum unum alteri, et qualis status cum separata magis et minus; insuper scientur plura de tentationibus, ut quid tentationes exteriores et interiores, inde quid tentationes intimae et gravissimae quae Domino, de quibus in hoc capite; quamdiu haec ignorantur, nusquam describi ad captum possunt illa quae in hoc versu; et si describerentur, etiam clarissime, usque apparebunt obscura; angelis quia in luce caeli a Domino, sunt haec omnia manifesta et clara, immo beata quia caelestissima. Hic modo dicendum, quod Dominus nusquam potuit 2 tentari cum fuit in Ipso Divino, Divinum enim est infinite supra omnem tentationem, sed potuit quoad humanum; haec causa est quod cum gravissimas et intimas tentationes subiret, adjunxerit Sibi humanum prius, nempe ejus rationale et naturale, ut in vers. 3 describitur, et dein quod separaverit Se ab illis, ut in hoc versu dicitur, at usque quod retinuerit tale per quod tentari posset, quae causa est quod hic non dicatur Jishakus `filius meus,' sed `puer,' per quem quod intelligatur Rationale Divinum in tali statu, nempe in statu veri accinctum gravissimis et intimis tentationum pugnis, videatur n. 2793: quod non Ipsum Divinum, nec Divinum Humanum posset tenta unicuivis constare potest, solum ex eo quod ne quidem angeli Divinum approximare possint, minus spiritus qui tentationes inducent, et adhuc minus inferna; inde patet cur Dominus in mundum venit et ipsum humanum statum cum infirmo ejus induit, sic enim potuit quoad humanum tentari, et per tentationes subjugare inferna, omnia et singula ad oboedientiam et in ordinem redigere, ac salvare humanum genus, quod tam longe se removit a supremo Divino. @1 Isacum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church