Arcana Coelestia (Elliott) n. 2816

Previous Number Next Number See English 

2816. `Misit Abraham manum suam': quod significet tentationem usque ad ultimum potentiae, constat ex rerum serie; agitur enim de gravissimis et intimis tentationibus Domini; in versibus qui praecedunt de praeparatione Humani Divini ad illas admittendas et sustinendas, hic de actu, qui exprimitur in sensu litterae per quod `miserit Abraham manum suam'; per `manum' quod significetur potentia, videatur n. 878, hic ultimum potentiae quia nihil nisi quam actus defuit. Secundum sensum internum est quod Divinum Domini induxerit Humanum in gravissimas tentationes, per `Abrahamum' enim intelligitur Dominus quoad {1}Divinum; et hoc usque ad ultimum potentiae; hoc ita se habet quod Dominus admiserit tentationes in Se ut expelleret inde omne quod mere humanum esset, et hoc usque dum nihil nisi quam Divinum superesset; quod Dominus admiserit in Se tentationes, etiam ultimam quae erat crucis, constare potest ab Ipsius Domini verbis, apud {2}Matthaeum, Coepit Jesus ostendere discipulis, quod oporteret Ipsum...multa pati,...et occidi:...tunc ad se accipiens Ipsum Petrus, coepit increpare Illum dicens, Parce Tibi Domine, ut non fiat Tibi hoc; Ipse vero conversus dixit Petro, Abi post Me, satana, scandalum Mihi es, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum sunt, xvi 21-23:

et manifestius apud Johannem, Nemo {3}tollit animam a Me, sed Ego pono a Me Ipso, potestatem Ego habeo ponendi eam, et potestatem habeo rursus accipiendi eam, x 18:

et apud Lucam, Nonne haec oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam Suam, xxiv 26 {4}. @1 i Ipsum$ @2 A transposes refs. from Matt. and John; o ref. from Luke.$ @3 tollet I$ @4 A has a deleted sentence at end of the paragraph, as follows:

Cum Tentationibus ita se habet, quod homo quidem non admittat in se tentationes, sed usque, cum in tentationibus est, ex libero pugnet, et nisi ex libero, quod succumbat; sed liberum hoc, ex quo homo in tentationibus pugnat, est a Domino, Qui donat illud homini tunc, ut accipiat liberum et proprium caeleste, videatur n. 1937.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church