Arcana Coelestia (Elliott) n. 2868

Previous Number Next Number See English 

2868. `Concubina ejus et nomen ejus Reumah': quod significet gentiles qui in cultu idololatrico et in bono, constare potest ex illis quae praecedunt: in priore enim loco sunt gentiles qui significati per illos qui nati Nahori ex uxore, in posteriore qui ex concubina; qui ex uxore, fuerunt, ut ostensum, illi extra Ecclesiam qui in fraternitate ex bono sunt, n. 2863; hi qui extra Ecclesiam in cultu idololatrico et in bono; ita hi non ex tam legitimo toro ac illi, usque tamen sicut legitimi, nam tunc temporis liberi qui nascebantur ex ancillis, ut legitimi adoptabantur, ut constare potest ex filiis Jacobi qui nati sunt ex ancillis Bilha et Zilpa, Gen. xxx 4-12, ex quibus aeque tribus, sicut ex illis qui nati ex Lea et Rachele, et quidem absque differentia; at quod usque differentia, constare potest ex Gen. xxxiii 1, 2, 6, 7; [2] ancillae quae tunc dabantur marito ab uxore procreandorum liberorum causa, vocabantur concubinae, ut patet ex Bilha ancilla Rachelis, quae quoque vocatur concubina Jacobi, Gen. xxxv 22. Quod ex ancillis seu concubinis procrearent liberos, tunc temporis toleratum erat ut sic repraesentarentur illi qui extra ecclesiam, tum quoque illi qui in gradu inferiore intra Ecclesiam. Quod dicatur nomen ejus `Reumah,' involvit quale ejus, n. 1896, 2009, hic exaltationem, quae significatur per `Reumah': de statu et sorte gentium et populorum qui extra Ecclesiam, videatur n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366, 2049, 2051, 2284, 2589-2604.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church