Arcana Coelestia (Elliott) n. 2904

Previous Number Next Number See English 

2904. `Fuerunt vitae Sarae': quod significet tempora et status Ecclesiae quoad vera Divina qui praecesserunt, constare potest a significatione `vitarum' hic, et a repraesentatione `Sarae'; `vitae' hic, quia spectant aetatem et aetatis periodos, nempe infantiam, adolescentiam, adultam aetatem, et senectutem, significant status, sicut omnia tempora in communi, videatur n. 2625, 2788, 2837; et quia agitur in sequentibus de Ecclesia, ideo `vitae' significant tempora et status Ecclesiae; quod `Sarah' sit verum Divinum, videatur n. 1468, 1901, 2063, 2172, 2173, 2198, 2507; inde sequitur quod hic per `fuerunt vitae Sarae,' in sensu interno significentur tempora et status Ecclesiae quoad vera Divina qui praecesserunt. Quod Sarah cum vixit uxor Abrahamo, repraesentaverit Divinum Verum Domini conjunctum Divino Bono Ipsius, ex locis citatis videri potest; et quia Divinum Verum Domini, ita quoque significat verum Divinum Ecclesiae, nam in Ecclesia non aliud verum datur quam quod est Domini; verum quod non ab Ipso, non est verum; ut quoque a Verbo et inde doctrina fidei constat; ex Verbo apud Johannem, Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo, iii 27:

et alibi, Sine Me non potestis facere quicquam, xv 5;

ex doctrina fidei quod omne fidei a Domino, hoc est, omne verum. [2] {1}Repraesentativa et significativa ita se habent in Verbo, quod omnia et singula in supremo sensu spectent Dominum, inde est ipsa vita Verbi; et quia Dominum, etiam spectant regnum Ipsius, nam Dominus est omne in suo regno; Divina quae a Domino in regno Ipsius, faciunt regnum; ideo quantum boni et veri angelus, spiritus, et homo recipit a Domino, et credit quod a Domino, tantum est in regno Ipsius, quantum autem non recipit, nec credit quod a Domino, tantum non est in regno Ipsius; ita Divina quae a Domino, faciunt regnum Ipsius seu caelum; hoc est quod intelligitur per quod Dominus sit omne in Suo regno. @1 Transactions De Repraesentationibus et Correspondentiis follow this and the three following chapters.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church