Arcana Coelestia (Elliott) n. 3145

Previous Number Next Number See English 

3145. `Et solvit camelos': quod significet liberum illis quae inservitura, constat a significatione `solvere' quod sit liberum facere, et a significatione `camelorum' quod sint scientifica communia, ita illa quae inservitura, ut mox supra n. (x)3143 ipsa res se ita habet: absque libero nusquam aliqua {1}productio veri in naturali homine, nec evocatio inde in rationalem, et {2}ibi cum bono conjunctio; in statu libero fiunt omnia illa; est enim affectio veri ex bono quae facit liberum; nisi verum discatur ex affectione, ita in libero, non implantatur, minus versus interiora exaltatur, ac ibi fides fit: quod omnis reformatio fiat in libero, et quod omne liberum sit affectionis, et quod Dominus in libero teneat hominem, ut is possit sicut ex se et proprio affici vero et bono, et sic regenerari, videatur n. 2870-2893; haec sunt quae significantur per quod `solverit camelos,' quae nisi illa significarent, leviora forent quam ut memorarentur. @1 formatio$ @2 hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church