Arcana Coelestia (Elliott) n. 3195

Previous Number Next Number See English 

3195. `Et ille habitans in terra meridiei': quod significet inde in Divina luce, constat ex significatione `habitare' quod sit vivere, de qua n. 1293, et quod praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712; significatione `terrae meridiei' quod sit Divina lux; `meridies' enim significat lucem, {1}et quidem lucem intelligentiae, quae est sapientia, n. 1458; `terra autem meridiei' locum et statum ubi illa lux; ita hic, quod `Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei' significat quod Divinum Bonum Rationale, quia ex Divino Vero natum, in Divina luce esset. [2] Lux multoties in Verbo memoratur, et per illam in sensu interno significatur verum quod ex bono; in sensu autem interno supremo per `lucem' significatur Ipse Dominus, quia Ille est ipsum Bonum et Verum: est quoque actualiter lux in caelo, sed infinite illustrior quam lux in terra, videatur n. 1053, 1117, 1521-1533, 1619-1632; {2}in luce illa se mutuo vident spiritus et angeli, et per illam conspicua est omnis gloria quae in caelo; sed lux illa (t)quoad lucidum quidem apparet similis luci in mundo, sed usque non est similis, non enim est naturalis sed est spiritualis, in se habet sapientiam, sit ut non aliud sit quam sapientia quae ita ante oculos illorum lucet, quare etiam quo sapientiores angeli, eo in illustriore luce sunt, n. 2776; haec lux etiam illuminat intellectum hominis cumprimis regenerati, sed non ab homine appercipitur quamdiu in vita corporis est, propter lucem mundi quae tunc regnat; spiritus mali in altera vita etiam se mutuo vident et quoque vident plura repraesentativa quae existunt in mundo spirituum, hoc quidem ex luce caeli, sed est lumen quale ex igne carbonario, in tale enim vertitur lux caeli, cum ad illos alluit: [3] quod ipsam lucis originem concernit, fuit illa ab aeterno a solo Domino, nam Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum ex quo lux, est Dominus; Divinum Humanum quod ab aeterno, Joh. xvii 5, fuit ipsa illa lux; quae lux quia non amplius afficere potuit genus humanum quod se tantum removit a bono et vero, ita a luce, et se conjecit in tenebras, ideo Dominus voluit ipsum Humanum per nativitatem induere; sic enim non modo rationalia hominis sed etiam ejus naturalia illuminare potuit; Divinum enim fecit in Se tam Rationale quam Naturale, ut illis qui in tam densis tenebris essent, etiam lux esse posset: [4] quod Dominus sit lux, hoc est, ipsum (t)Bonum et Verum, ita ex Ipso omnis intelligentia et sapientia, proinde salus, constare potest a pluribus locis in Verbo; ut apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,...in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;...Johannes venit ut testaretur de luce;...non erat ille lux, sed ut testaretur de luce. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i 1, 4, 7-9:

`Verbum' {3}erat Divinum Verum, ita Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, de quo dicitur quod `Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum': [5] apud eundem, Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, iii 19:

`lux' pro Divino Vero: apud eundem, Jesus dixit, Ego sum lux mundi, qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, viii 12:

apud eundem, Adhuc breve tempus lux vobiscum est, ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant;...quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis, xii 35, 36:

apud eundem, Qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me, Ego lux ego lux in mundum veni, {4}ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat, xii 45, 46:

apud Lucam, Viderunt oculi mei salutare Tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lucent in revelationem gentium, et gloriam populi Tui Israelis, ii 30-32;

propheticum Simeonis de Domino cum {5}natus: [6] apud Matthaeum, Populus sedens in tenebris, vidit lucent magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta est, iv (x)16; Esai. ix 1;

ex quibus locis manifeste patet, quod Dominus {6}quoad Divinum Bonum et Verum in Divino Humano, dicatur lux; etiam in propheticis Veteris Testamenti; ut apud Esaiam, Erit lux Israelis in ignem, et Sanctus ejus in flammam, x 17:

apud eundem, Ego Jehovah vocavi Te in justitia,...et dabo Te in foedus populi, et in lucem gentium, xlii 6:

apud eundem, Dedi Te in lucem gentium, ut sis salus Mea usque ad extremitatem terrae, xlix 6:

apud eundem, Surge, illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est;...ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui, lx 1, 3. Quod omnis lux caeli, proinde sapientia et intelligentia sit a Domino: [7] apud Johannem, Urbs Sancta Hierosolyma nova descendens a Deo e caelo, parata sicut sponsa ornata marito,...non opus habet sole, neque luna, ut luceant in ea, gloria Dei illustrabit illam, et lucerna illius Agnus, Apoc. xxi 2, 23:

de eadem porro, Nox non erit ibi, neque opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos, Apoc. xxii 5:

[8] etiam apud Esaiam, Non erit tibi amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi, sed erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum: non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 19, 20;

`non erit amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit' pro quod non illa quae sunt lucis naturalis, sed quod illa quae sunt lucis spiritualis, quae significantur per quod `Jehovah erit in lucem aeternitatis'; quod Jehovah hic et alibi in Veteri Testamento nominatus, sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. [9] Qui quod sit lux caeli, etiam aperuit tribus discipulis, Petro, Jacobo, et Johanni, nempe Cum transformatus, quod splenduerit facies Ipsius sicut sol, vestimenta autem Ipsius facta sint sicut lux, Matth. xvii 2;

`facies sicut sol' erat Divinum Bonum, `vestimenta sicut lux' erat Divinum Verum; inde sciri potest quid intelligitur per hoc quod in Benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas super te, et misereatur tui, Num. vi 25;

quod `facies Jehovae' sint misericordia, pax, bonum, videatur n. 222, 223; et quod `sol' sit Divinus Amor, ita quod Divinus Amor Domini sit, qui solis instar apparet in caelo angelorum, {7}n. 30-38, 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495. @1 hoc est sapientiam$ @2 ex$ @3 est$ @4 et I$ @5 nascebatur$ @6 A had quoad Divinum Verum ex Divino Bono but d ex Divino Bono$ @7 A has all these refs. before ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church