Arcana Coelestia (Elliott) n. 3381

Previous Number Next Number See English 

3381. `Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae': quod significet unionem Essentiae Divinae Domini cum Essentia Humana per tentationes, constat ex repraesentatione `Abrahami' quod sit Dominus etiam quoad Divinum Humanum, de qua n. 2833, 2836, 3251; et (c)a significatione `auscultare voci Meae,' cum praedicatur de Domino, quod sit unire Essentiam Divinam Humanae per tentationes, nam {1}ex his praedicatur {2}oboedientia in Verbo de Domino; spectant haec illa quae de Abrahamo relata sunt capite xxii, nempe `cum Deus tentaret illum, diceret ad eum, quod sumeret filium suum, et offerret illum in holocaustum,' vers. 1, 2, cui voci cum auscultavit, dicitur, Nunc novi, quod timeas Deum tu, et non cohibuisti filium tuum unicum a Me:...in Me juravi, dictum Jehovae, quia propterea quod fecisti verbum hoc, et non cohibuisti filium tuum unicum tuum, quod benedicendo benedicam tibi, et multiplicando multiplicabo semen tuum sicut stellas caelorum, vers. 12, 16, 17;

quod per `non cohibere filium tuum unicum a Me,' quod erat `auscultare voci,' significetur unitio Humani cum Divino per ultimum tentationis, videatur n. 2827, 2844; [2] quod haec intelligantur per `auscultare voci Jehovae' seu Patris, etiam a Domini verbis in Gethsemane patet, apud Matthaeum, Pater mi, si possibile est, transeat a Me calix hic, verumtamen non sicut Ego volo, sed sicut Tu:...rursus secunda vice, Pater Mi, si non potest hoc poculum transire a Me, nisi bibero illud, fiat voluntas Tua, xxvi 39, 42; Marc. xiv 36;

Luc. xxii 42;

at quia Jehovah seu Pater erat in Ipso, seu Ipse in Patre et Pater in Ipso, Joh. xiv 10, 11, per `auscultare voci Jehovae' intelligitur quod Dominus univerit Divinum Humano per tentationes propria potentia, quod etiam constat ab ipsis Domini verbis apud Johannem, Quemadmodum cognoscit Me Pater, et Ego cognosco Patrem, et animam Meam pono pro ovibus,...propter hoc Pater Me amat, quod Ego pono animam Meam, ut rursus accipiam illam; nemo tollit eam a Me sed Ego pono a Me Ipso, potestatem habeo ponendi illam, et potestatem habeo rursus accipiendi illam;

hoc praeceptum accepi a Patre Meo, x 15, 17, 18. Quod Dominus univerit Essentiam Suam Divinam Essentiae Humanae per tentationes propria potentia, videantur n. 1663, 1668, 1690, 1691 f., 1725, 1729, 1733, 1737, 1787, 1789, 1812, 1820, 2776, 3318 f. @1 de$ @2 de Domino obedientia $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church