Arcana Coelestia (Elliott) n. 3469

Previous Number Next Number See English 

3469. `Fuit Esau filius quadraginta annorum': quod significet statum tentationis quoad bonum veri naturale, constat ex repraesentatione `Esavi' quod sit bonum veri naturale, de qua n. 3300, 3302, 3322; [et] ex significatione `quadraginta annorum' quod sint tentationis status; quod `quadraginta' sint tentationes, videatur n. 730, 862, 2272, et quod `anni' sint status, n. 487, 488, 493, 893. Quod haec de Esavo immediate {1}adjungantur illis quae de Abimelecho et Jishako relata sunt, est quia {2}actum est de illis qui in bono veri sunt, hoc est, qui in vita secundum doctrinalia ex sensu litterali Verbi desumpta, hi enim significati sunt per Abimelechum {3} et Ahuzzatum et Phicolem, ut supra passim dictum; [2] qui itaque in bono veri sunt, seu in vita secundum doctrinalia, regenerati sunt quoad interiora, quae eorum rationalia sunt, sed nondum quoad exteriora, quae eorum naturalia; homo enim prius regeneratur quoad rationale quam {4}quoad naturale, n. 3286, 3288, nam naturale prorsus in mundo est, et in naturali ut in plano fundatur hominis cogitatio et voluntas; (c)ea causa est quod appercipiat homo cum regeneratur, pugnam inter rationalem seu internum suum hominem et naturalem seu externum, et quod multo serius, et quoque multo difficilius regeneretur externum ejus quam internum; quod enim propius est mundo et propius corpori, hoc non adigi potest facile ad obsequia praestandum interno homini, nisi per insignem temporis moram, et per plures status novos in quos {5}introducetur, qui status sunt status {6}agnitionis sui, et agnitionis Domini, suae nempe miseriae et Domini misericordiae, ita humiliationis, per pugnas tentationum; quia ita est, ideo hic nunc immediate adjungitur hoc de Esavo et de ejus binis uxoribus, per quae talia in sensu interno significantur. [3] Cuivis notum est quid bonum naturale, quod nempe sit bonum in quod nascitur homo; sed quid bonum veri naturale, paucis si ulli notum est; datur bonum naturale, seu homini connatum, quadruplicis generis, nempe bonum naturale ex amore boni, bonum naturale ex amore veri, tum bonum naturale ex amore mali, et bonum naturale ex amore falsi; bonum enim in quod homo nascitur, id trahit a parentibus, sive patre sive matre; omne enim id quod parentes ex frequenti usu et habitu contraxerunt, seu ex actuali vita imbuerunt, usque dum illis tam familiare factum sit ut appareat sicut naturale, hoc derivatur in liberos, et fit hereditarium; parentes qui in bono amoris boni vixerunt, et in illa vita suum jucundum et beatum perceperunt, si in statu illo sunt cum prolem concipiunt, proles inde accipit {7}inclinationem ad simile bonum; parentes qui in bono amoris veri vixerunt, de quo bono videatur n. 3459, 3463, et in illa vita suum jucundum perceperunt, si in statu illo sunt cum prolem concipiunt, proles inde accipit inclinationem ad simile bonum; {8}consimiliter qui ex hereditario accipiunt bonum amoris mali et bonum amoris falsi; [4] vocantur haec bona, ex causa quia ut bona apud quos sunt, in externa forma apparent, tametsi nihil minus quam bona sunt; perplures apud quos bonum naturale apparet, tale bonum habent; qui in bono naturali amoris mali sunt, flexiles et proclives ad cujusvis generis mala sunt, nam facile se patiuntur seduci, ex bono illo sunt obsequiosi, cumprimis ad foedas voluptates, ad adulteria, etiam ad crudelia; et qui in bono naturali amoris falsi sunt, proclives sunt ad cujusvis generis falsa, ex bono illo arripiunt persuasivum, imprimis ab hypocritis et dolosis, qui sciunt captare animos, se in affectiones insinuare, et mentiri innocentiam; in haec bona ita dicta, nempe mali et falsi, nascuntur plerique hodie qui in orbe Christiano in bono naturali sunt, ex causa quia parentes eorum {9}jucundum mali et jucundum falsi per actualem vitam contraxerunt, ac illud sic in liberos, et ita in posteros suos, implantarunt. @1 sequantur illa$ @2 i ibi$ @3 i ut regem Philistaeorum$ @4 secundum$ @5 introducitur$ @6 pugnae, ita status tentationis$ @7 I i inde$ @8 consimiliter qui in bono naturali amoris mali et in bono naturali amoris falsi; bonum amoris mali et bonum amoris falsi dicitur, ex causa quia ut bonum, in externa forma apparet, tametsi nihil minis est quam bonum; perplures, apud quos bonum naturale apparet, tale bonum habent; qui in bono naturali amoris mali sunt, proclives ad cujusvis generis mala sunt, nam facile se patiuntur seduci, ex bono illo sunt obsequiosi, cumprimis ad foedas voluptates, ad adulteria, etiam ad crudelia; et qui in bono naturali amoris falsi sunt, proclives sunt ad cujusvis generis falsa, ex bono illo arripiunt persuasivum, imprimis ab hypocritis et dolosis, qui sciunt captare animos, et se in affectiones insinuare: haec quatuor genera boni naturalis sunt; qui in bono naturali amoris boni et in bono naturali amoris veri sunt, se patiuntur regenerari, at qui in bono naturali amoris mali et in bono naturali amoris falsi non ita, bona enim illa prius prorsus eradicandum est, et dein novum bonum loco illius implantandum: in haec bona, ita dicta, nempe mali et falsi in quae plerique hodie in orbe Christiano qui in bono naturali sunt, nascuntur$ @9 after vitam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church