Arcana Coelestia (Elliott) n. 3498

Previous Number Next Number See English 

3498. `Non scio diem mortis meae': quod significet vitam in naturali, constat a significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; et ex significatione `mortis' quod sit resurgere seu resuscitari in vitam, de qua n. 3326; ita per `diem mortis' significatur status resuscitationis vitae, seu quod idem, vita; quod in naturali, patet quia de vita ibi agitur. Quomodo haec se habent, non constare potest nisi sciatur quomodo se habet cum vita rationalis, et cum vita naturalis, seu quod idem est, cum vita interni hominis et cum vita externi; vita rationalis seu interni hominis distincta est a vita naturalis seu externi, et quidem ita distincta, ut vita rationalis seu interni hominis detur praeter a vita naturalis seu externi, sed vita naturalis seu externi hominis non dari potest absque vita rationalis seu interni; externus enim vivit ab interno, usque adeo ut si vita interni hominis cessaret, vita externi ilico fieret nulla; exteriora enim ita dependent ab interioribus, sicut posteriora a prioribus, aut sicut effectus a causa efficiente; si enim cessaret causa efficiens, effectus ilico nullus esset; ita quoque se habet cum vita externi hominis respective ad vitam interni: [2] hoc {1}manifeste constare potest {2}ab homine; cum enim homo est in mundo, seu vivit in corpore, rationale ejus est distinctum a naturali, usque adeo ut homo abduci possit a sensualibus externis quae sunt corporis, etiam aliqualiter a sensualibus interioribus quae sunt ejus naturalis hominis, et in rationali suo esse, ita in cogitatione spirituali; hoc adhuc melius patet ex eo quod cum homo moritur, sensualia externa quae sunt corporis, prorsus relinquat, et tunc vitam interioris sui hominis retineat; immo etiam quod scientifica quae sunt memoriae externae seu naturalis, quidem secum habeat, sed usque illa non fruatur, videatur n. 2475-2477, 2479-2483, 2485, 2486; inde patet quod rationalis seu internus homo distinctus sit ab externo; sed cum homo in corpore vivit, tunc rationale ejus non apparet distinctum a naturali, ex causa quia in mundo est, {3}seu in natura, et quia ita, apparet vita rationalis in naturali, usque adeo ut non aliqua vita appareat esse rationali, si non simul naturali quod rationali tantum vitae appareat esse tunc, quantum ei naturale correspondet, videatur supra n. 3493. Inde constare potest quod sit vita in naturali correspondens, quae significatur per illa verba quae Jishakus ad Esavum dixit, `non scio diem mortis meae'; per `Jishakum' enim repraesentatur rationale, et per `Esavum' naturale, utrumque quoad bonum ibi. @1 manifestius$ @2 a vita hominis$ @3 proinde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church