Arcana Coelestia (Elliott) n. 3509

Previous Number Next Number See English 

3509. `Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo': quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero, constat ex repraesentatione `Rebeccae' quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; ex significatione `dicere' quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2552, 2619; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit Domini {1}Naturale quoad verum, de qua n. 3305; inde patet quod per `Rebecca dixit ad Jacobum filium suum' significetur perceptio Domini ex Divino Vero de naturali vero. {2}Quod Dominus ex Divino Bono Divini Rationalis, quod repraesentatur per `Jishakum,' voluerit per bonum Naturalis, quod repraesentatur per `Esavum,' comparare Sibi verum, per quod glorificaret seu Divinum faceret Naturale, sed quod {3}Dominus ex Divino Vero divini Rationalis, quod repraesentatur per Rebeccam, voluerit per verum Naturalis, quod repraesentatur per `Jacobum,' comparare Sibi verum, per quod glorificaretur seu Divinum fieret Rationale, non capi potest nisi illustretur per illa quae existunt apud hominem cum is regeneratur seu novus fit a Domino; et ne quidem ab hoc, nisi sciatur quomodo se habet cum rationali quoad bonum et quoad veram ibi; [2] quapropter paucis dicendum: mens rationalis est distincta in binas facultates, una facultas ejus vocatur voluntas, altera intellectus; quod a voluntate profluit cum regeneratur homo, vocatur bonum, quod ab intellectu, vocatur verum; antequam homo regeneratus est, voluntas non unum agit cum intellectu, sed illa vult bonum, hic autem verum, usque ita ut conatus voluntatis percipiatur admodum distinctus a conatu intellectus; sed hoc percipitur modo ab illis qui reflectunt, et sciunt quid voluntas et {4}quae ejus, (c)et quid intellectus et {4}quae ejus, sed non ab illis qui illa non sciunt ac ideo non reflectunt {5}; et quia mens naturalis regeneratur per mentem rationalem, videatur n. 3493, et quidem secundum ordinem ita quod bonum {6}rationalis non immediate influat in bonum naturalis ac (c)id regenerat, sed {7}per verum quod est intellectus, ita secundum apparentiam ex vero {8}rationalis: haec sunt de quibus in hoc capite in sensu interno agitur; `Jishakus' enim est mens rationalis quoad bonum quod est voluntatis, `Rebecca' est quoad verum quod est intellectus, `Esau' est bonum naturalis existens a bono rationalis, `Jacob' est verum naturalis existens a bono rationalis per verum ibi. [3] Ex his constare potest qualia arcana in sensu interno Verbi continentur; sed usque sunt paucissima {9} quae ad captum humanum describi possunt; quae transcendunt et non possunt describi, sunt indefinita; quo enim Verbum penitius vadit, hoc est, quo interius in caelum, eo sunt indefinitiora, et quoque ineffabiliora, non modo coram homine, sed etiam coram angelis {10}inferioris caeli, et cum ad intimum caelum, percipiunt ibi angeli quod infinita sint, (c)et illis prorsus incomprehensibilia quia Divina: tale est Verbum. @1 Rationale I$ @2 Quod Divinum Bonum Divini Rationalis Domini$ @3 Divinum Verum Divini Rationalis Domini$ @4 quid$ @5 i non percipitur$ @6 quod est voluntatis$ @7 i bonum quod est voluntatis $ @8 i quod est$ @9 i et vix aliqua respective$ @10 inferiorum caelorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church