Arcana Coelestia (Elliott) n. 3577

Previous Number Next Number See English 

3577. `Sicut odor agri': quod significet ut ex bona humo e qua verum, constat (c)ex significatione `odoris agri' quod sit perceptio veri ex bono, sicut exhalationis {1}e messe in agro; quod `ager' sit bona humus, videatur n. 3500. Quod `odor' sit perceptio, inde est quia jucunda boni et amoena veri, quae percipiuntur in altera vita, etiam ibi per correspondentes odores se manifestant, videatur n. 1514, 1517-1519; inde et ex correspondentiis, patet quod `odor' non aliud sit quam perceptivum, sed naturale, correspondens perceptivo spirituali. @1 messis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church