Arcana Coelestia (Elliott) n. 3599

Previous Number Next Number See English 

3599. `Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eam': quod significet perceptionem de Bono Naturali quod Divinum fieret constat ex {1}repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum ibi, de qua n. 3012, 3194, 3210; ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; et ex repraesentatione `Esavi,' ad quem dixit, quod sit Bonum Naturale, de {2}qua etiam supra pluries; quod Divinum fieret constat a benedictione, de qua sequitur. Supra dictum quod `Esau' repraesentet Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum, et `Jacob' Divinum Naturale Ipsius quoad Divinum Verum; hic autem quod Esau repraesentet Bonum Naturale quod Divinum fieret; et in illis quae (x)praecedunt, quod `Jacob' repraesentaverit Verum Naturale quod etiam Divinum fieret; haec quomodo se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3494 et 3576 dicta sunt; quae ut clariora adhuc evadant, paucis dicendum: [2] Naturale Bonum, quod `Esau' primum repraesentat, est Naturale infantiae Domini, quod Divinum fuit ex Patre sed humanum ex matre, et quantum ex matre, fuit hereditario malo imbutum; hoc quia tale, non ilico potuit in tali ordine esse, ut Divinum quod {3}intime erat, posset recipere, sed debuit prius in ordinem redigi a Domino; similiter se habet cum vero quod per `Jacobum' repraesentatur; nam ubi bonum ibi verum ut sit aliquid, omne cogitativum est veri adjunctum voluntario quod est boni, etiam apud infantes: postquam itaque Dominus Naturale quoad Bonum et quoad Verum in Se in ordinem redegit, in talem ut reciperet Divinum, et sic Ipse a Divino Suo influeret, ac successive omne humanum quod a matre, expulit, tunc `Esau' repraesentat Divinum Naturale Domini quoad Bonam, et `Jacob' Divinum Naturale Ipsius quoad Verum. [3] Sed Esau et Jacob repraesentant Divinum Bonum et Divinum Verum Divini Naturalis Domini, ut conjuncta inter se sicut fratres, quae in se spectata non sunt aliud quam una potentia simul ad formandum et recipiendum bonum et verum actuale; de hoc bono et vero, nempe actuali, postmodum agitur. Ex his patet quanta arcana in sensu interno Verbi continentur, quae arcana sunt talia ut ne quidem communissima eorum in intellectum hominis cadant, {4}sicut illa fortassis quae nunc dicta sunt{5}; quomodo tunc innumerabilia quae de illis; sed adaequata sunt intellectui et captui angelorum, qui de his et similibus a Domino caelestes ideas repraesentativis ineffabilis amoenitatis et beatitudinis illustratas habent; inde {6}cogitari potest, sed remote quia talia in umbra intellectus humani sunt, qualis sapientia angelica est. @1 significatione I$ @2 quo$ @3 A had Patris but d and i intime$ @4 cum modo communiter, ut fortassis illa$ @5 i exponuntur $ @6 i remote$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church