Arcana Coelestia (Elliott) n. 363

Previous Number Next Number See English 

363. Qualis doctrina fidei fuerit quae 'Cain' dicta, constat ex descriptione ejus in hoc versu; a sequentibus in hoc versu, quod charitas potuisset adjuncta esse fidei, sed ita ut charitas dominaretur, non fides; quare dicitur primum 'Si benefacis, elevatio,' quo significatur, si benevis, charitas posset adesse; 'benefacere' significat in sensu interno benevelle, nam facere bonum a velle bonum profluit; antiquitus actio et voluntas unum faciebant, ex actione conspiciebant voluntatem, quia nihil simulati erat. Quod 'elevatio' significet quod charitas adsit, constat ab illis quae prius dicta sunt de faciebus, quod 'elevare facies' sit charitatem habere; et 'cadere facies,' quod sit contrarium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church