Arcana Coelestia (Elliott) n. 3679

Previous Number Next Number See English 

3679. `Vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo': quod significet cogitationem boni naturalis de conjunctione per veri bonum quod `Jacob,' constat ex significatione `videre' quod sit cogitare, cogitare enim non aliud est quam videre intus, seu visus internus; ex repraesentatione `Esavi' quod sit bonum naturalis, de qua n. 3300, 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; ex significatione `benedici' quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ex repraesentatione `Jishaki' quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, de qua prius; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit veri bonum, de qua n. 3669, 3677; inde patet quod per `vidit Esau quod benedixerit Jischak Jacobo' significetur cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum. [2] Quid autem sit cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum, nec satis explicari potest ad captum, sed usque paucis explicandum: cogitatio boni naturalis est cogitatio rationalis seu interni hominis in naturali seu externo homine, et quidem ex ejus bono; rationalis enim seu internus homo est qui cogitat, non autem naturalis seu externus, nam ille seu internus homo est in luce caeli, in qua luce est intelligentia et sapientia a Domino, n. 3195, (x)3339, 3636, 3643, sed externus homo est in luce mundi, in qua nulla est intelligentia, et ne quidem vita; quapropter nisi internus homo cogitaret in externo, nusquam aliquid cogitari posset; sed usque apparet cogitatio homini sicut in ejus externo foret, nam ex illis quae per sensus intrarunt et sunt mundi, cogitat; [3] haec se habent sicut visus oculi; homo sensualis putat quod oculus videat ex se, cum tamen oculus modo est organum {1}corporis, per quod internus homo videt illa quae extra corpus sunt seu quae in mundo; et quoque sicut se habet cum loquela; sensualis homo putaret quod os et lingua loqueretur ex se, et qui aliquantum sublimius cogitat, quod larynx et organa interiora{2} aspirata a pulmone, cum tamen est cogitatio quae per organica illa loquitur, nam loquela nihil aliud est quam cogitatio loquens; tales fallaciae sensuum sunt perplures; similiter se habet cum omni vita apparente in externo homine, quod sit vita interni in illo, ut in suo organo materiali et corporeo; {3}cum cogitatione ita est: [4] homo quamdiu in corpore vivit, cogitat ex rationali in naturali, verum aliter cum naturale correspondet rationali, et aliter cum naturale non correspondet; cum naturale correspondet, tunc homo rationalis est et spiritualiter cogitat; at cum naturale non correspondet, tunc non rationalis est, nec spiritualiter cogitare potest; apud illum enim cujus rationali correspondet naturale, aperta est communicatio ut influere possit lux caeli a Domino per rationale in naturale, et hoc illustrare intelligentia et sapientia; inde est ille rationalis et spiritualiter cogitat; at apud hunc cujus rationali non correspondet naturale, est clausa communicatio, et solum aliquid lucis in communi circum circa et per rimas influit per rationale in naturale; inde is non rationalis est, et non spiritualiter cogitat; homo enim sicut ei est influxus lucis caeli, ita cogitat; inde patet quod quisque homo cogitet secundum statum correspondentiae naturalis cum rationali quoad bonum et verum: sed spiritus et angeli non ita sicut homo cogitant; [5] cogitatio quidem eorum terminatur etiam in naturali, omnem enim naturalem memoriam et ejus affectiones secum habent, sed memoria illa non eis licet uti, n. 2475-2479; et tametsi illa non eis (t)licet uti, usque inservit illis pro plano aut sicut pro fundamento, ut ideae cogitationis illorum ibi terminentur, inde est quod cogitationis eorum ideae sint interiores, et loquela eorum non sit ex formis vocum, ut apud hominem, sed a formis rerum; inde patet quod illis quoque talis cogitatio, qualis est correspondentia naturalis eorum cum rationali; et quod spiritus sint qui rationales sunt et spiritualiter cogitant, et qui non rationales sunt et non spiritualiter cogitant, et hoc prorsus secundum affectiones et inde cogitationes rerum in vita corporis, hoc est, secundum statum vitae quam sibi in mundo acquisiverunt. [6] Quid itaque cogitatio boni naturalis sit, inde aliquantum patet quod nempe sit cogitatio in bono naturalis, {4}(secundum ideam spirituum dicitur cogitatio boni naturalis, quod secundum ideam hominum dicitur cogitatio in bono naturalis:) in hoc, nempe in bono naturalis cogitat rationale, cum spectat {5}bonum ut finem, ita cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum, est cogitatio in naturali de fine, quomodo nempe (t)ei conjungi possit verum, et hoc secundum ordinem Divinum, per viam communem, quae est, ut saepe prius dictum, a talibus quae externa sunt, et sic quae in ordine ultima seu extrema sunt; ab his omnis regeneratio naturalis incohat; haec extrema seu ultima sunt cognitiones primae, quales sunt infantum et puerorum, de quibus n. 3665 f.: [7] in principio, boni verum, quod est `Esau,' cum bono veri, quod est `Jacob,' non conjunctum est in externa forma, nam bonum veri respective ad boni verum est inversum, n. 3669, at usque intime, hoc est, quoad fines, conjuncta sunt; finis enim veri quod ex bono, est ut adjungantur sibi vera secundum ordinem, ut dictum, et finis boni quod ex vero, similiter, et quia finis conjungit, ideo quoque conjunguntur, n. 3562, 3565; inversum ordinis primis temporibus est solum medium spectans finem. @1 corporeum$ @2 aspirate I$ @3 ita se habet cum cogitatione$ @4 A has no ()$ @5 finem boni$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church