Arcana Coelestia (Elliott) n. 3702

Previous Number Next Number See English 

3702. `Et ecce Jehovah stans super illa': quod significet Dominum in supremo, constare potest ex eo quod Jehovah toties in Verbo Veteris Testamenti nominatus sit Dominus, videatur n. 1736, 3023, 3035; et quod in Verbo Novi Testamenti nullibi dicatur Jehovah, sed pro Jehovah Dominus, n. 2921; quod `stare super illa' sit esse in supremo, constat absque explicatione. Arcanum quod in sensu interno horum verborum latet, est quod omnia bona et vera a Domino descendant, et ad Ipsum ascendant, hoc est, quod sit Primus et Ultimus; nam ita creatus est homo ut Divina Domini per illum descendant usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum ascendant, sic ut homo esset medium uniens Divini cum naturae mundo, et uniens mundi naturae cum Divino, et sic per hominem, ut per medium uniens, {1}ipsum ultimum naturae ex Divino viveret, quod foret, si homo secundum ordinem Divinum {2}vixisset; [2] quod ita creatus sit homo, patet ex eo quod ille quoad corpus suum sit parvulus mundus, omnia enim naturae mundi arcana in illo reposita sunt, quicquid enim arcani est in aethere et ejus modificationibus, hoc repositum est in oculo; et quicquid in aere, hoc in aure; {3}et quicquid invisibile fluitat et agit in aere, hoc in organo odoratus ubi percipitur, et quicquid invisibile in aquis et reliquis fluidis, in organo gustus, etiam ipsae mutationes status in sensu tactus ubivis; praeter quod quae adhuc magis recondita sunt, perciperentur {4}in organis ejus interioribus, si vita ejus foret secundum ordinem; inde patet quod descensus Divini foret per hominem in ultimum naturae, et ab ultimo naturae ascensus ad Divinum, si modo Dominum ut suum finem Ultimum et Primum agnosceret fide cordis, hoc est, amore. [3] In tali statu fuerunt antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, nam quicquid illi aliquo sensu capiebant, hoc fuit illis medium cogitandi de illis quae sunt Domini, ita de Domino et de Ipsius regno; jucundum quod ex mundanis et terrestribus capiebant, fuit inde, videatur n. 1409, 2896, 2897, 2995; {5}immo etiam cum ita naturae inferiora et ultima contemplarentur, apparebant illa coram oculis (c)eorum sicut viverent, nam vita, ex qua descendebant, erat in eorum visu interno et perceptione, et quae oculis eorum {6}sistebantur, erant sicut imagines illius vitae, quae tametsi inanimatae, usque illis animabantur ita; talem perceptionem habent caelestes angeli de omnibus illis quae in mundo sunt, quod saepius percipere datum;

etiam inde talem perceptionem habent infantes, videatur n. 2297, 2298; {7}exinde patet quales sunt per quos Divina Domini descendunt usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum {8}ascendunt, et {9}repraesentant Divinam communicationem et inde conjunctionem, quae in sensu supremo significatur per `angelos ascendentes et descendentes in scala statuta terrae, cujus caput pertigit caelum, super qua Jehovah stabat.' @1 viveret ex Divino ipsum ultimum naturae$ @2 viverit$ @3 et quicquid invisibile fluitat in aere hoc percipitur in organo odoratus, et quicquid invisibile in aquis in organo gustus$ @4 ab$ @5 From immo to 2298 is in margin of A and follows Jehovah stabat at end of [].$ @6 videbantur for sistebantur$ @7 illi fuerunt tales, ut Divina Domini per illos descenderent usque$ @8 ascenderent$ @9 repraesentabant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church