Arcana Coelestia (Elliott) n. 3765

Previous Number Next Number See English 

3765. `Ecce puteus': quod significet Verbum, constat a significatione `putei' quod sit Verbum, et quoque doctrina e Verbo, de qua n. 2702, 3096, 3424; Verbum hic `puteus' dicitur, quia agitur de naturali, quod in se spectatum Verbum modo ad sensum litteralem capit; at Verbum `fons' dicitur cum agitur de rationali, (c)ex quo Verbum secundum sensum internum potest percipi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church