Arcana Coelestia (Elliott) n. 3768

Previous Number Next Number See English 

3768. `Quia e puteo illo potarunt catervas': quod significet quod inde scientia, nempe ex Verbo, constat a significatione `putei' quod sit Verbum, de qua mox supra n. 3765; (c)a significatione `potare' seu facere bibere quod sit instrui, de qua n. 3069; et (c)a significatione `catervarum' quod sint scientia doctrinalium, de qua etiam mox supra n. 3767; ex his patet quod per `e puteo potarunt catervas' significetur quod ex Verbo scientia doctrinalium boni et veri. In his quae sequuntur de Jacobo, in sensu {1}supremo agitur de Domino, quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, et in hoc capite de initiatione; {c}ac in sensu interno repraesentativo de illis qui regenerantur, quomodo Dominus naturalem eorum hominem renovat, et in hoc capite de initiatione; ideo hic {2}agitur de Verbo et de doctrina inde, nam per doctrinam e Verbo initiatio et regeneratio: et quia haec significantur per `puteum' et per `tres catervas gregis,' ideo haec historice memorantur; quae nisi illa significarent, leviora forent quam ut in Verbo Divino memorarentur:

quid involvunt, constare potest, quod nempe omnis scientia et doctrina boni et veri sit ex Verbo: [2] naturalis homo quidem scire potest, et quoque percipere quid bonum et verum, sed modo bonum et verum naturale et civile, at bonum et verum spirituale non potest;

hoc ex revelatione erit, ita ex Verbo; ut pro exemplo, homo scire potest {4}ex rationali quod {5}cuivis est, quod proximus sit amandus et quod Deus sit colendus, sed quomodo proximus amandus et quomodo Deus colendus, non sciri potes quam ex Verbo, ita quid bonum et verum spirituale; sicut quod ipsum bonum sit proximus, proinde illi qui in bono sunt, et hoc secundum bonum in quo sunt;

et quod ideo bonum {6}sit proximus quia in bono est Dominus, et quod sic in amore boni, ametur Dominus: [3] pariter, qui non Verbum habent nec scire possunt quod omne bonum sit a Domino, et quod id influat apud hominem et faciat affectionem boni, et quod illa affectio vocetur charitas; qui non Verbum habent nec scire possunt quis est Deus universi; quod sit Dominus, illos latet, cum tamen intimum affectionis seu charitatis, proinde intimum boni, spectabit Ipsum; inde patet quid bonum spirituale, quod non aliunde potest sciri quam ex Verbo: at quoad gentes, quamdiu in mundo sunt, id quidem non sciunt, at usque cum illae in mutua charitate inter se vivunt, in facultate sunt inde ut in altera vita de talibus instrui queant, et quod etiam facile recipiant et imbuant, videatur n. 2589-2604. @1 interno$ @2 i primum$ @3 after percipere$ @4 per rationale$ @5 ei$ @6 i hoc est, illi qui in bono sint,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church