Arcana Coelestia (Elliott) n. 3778

Previous Number Next Number See English 

3778. `Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris?' quod significet num illis bonum ejus stirpis, constat ex repraesentatione `Labanis' quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665; et ex repraesentatione `Nahoris' quod sit communis illa stirps, ex qua bonum quod `Laban';

`cognoscere' quod sit in sensu interno esse inde, ex serie patet. Quomodo se habet cum repraesentatione boni collateralis per Nahorem, Bethuelem et Labanem, paucis dicendum est: Terahus, qui fuit pater trium filiorum, nempe Abrami, Nahoris, et Haranis, Gen. xi 27, repraesentat communem stirpem ex qua Ecclesiae; ipse Terahus quidem fuit idololatra, {1} at repraesentativa non spectant personam sed rem, videatur n. 1361; et {2} quia Ecclesia repraesentativa Judaica incohabatur in Abrahamo, et instaurabatur apud posteros ejus a Jacobo, induit Terahus et tres ejus filii repraesentationem Ecclesiarum; Abram induit repraesentationem genuinae Ecclesiae, qualis est apud illos qui Verbum habent, at Nahor ejus frater induit repraesentationem Ecclesiae qualis apud gentes quae non Verbum habent; quod Ecclesia Domini sparsa sit per universum terrarum orbem, et quoque sit inter gentes quae in charitate vivunt, patet ab iis quae de gentibus passim ostensa sunt. [2] Inde nunc est quod per Nahorem, ejus filium Bethuelem, et hujus filium Labanem repraesentetur bonum communis stirpis collaterale, hoc est, bonum in quo sunt illi qui ab Ecclesia Domini apud gentes; hoc bonum differt in eo a bono communis stirpis in linea recta, quod non sint vera genuina quae bono illorum conjunguntur, sed quod pleraque sint apparentiae externae quae fallaciae sensuum vocantur, nam Verbum non habent ex quo illustrari possunt; bonum quidem in sua essentia unicum est, sed accipit quale a veris quae ei implantantur, inde varium fit; vera quae {3} gentibus apparent ut vera, sunt in genere quod colant aliquem Deum, a quo suum bonum petunt, et cui id tribuunt, et quamdiu in mundo vivunt, ignorant quod ille Deus sit Dominus; et quoque quod Deum suum sub imaginibus quas sanctas habent, adorent; praeter alia plura; sed usque illa non impediunt quin salventur aeque ac Christiani, modo in amore in Deum suum, et in amore erga proximum vivunt; nam sic in facultate sunt recipiendi vera interiora in altera vita, videatur n. 932, 1032, 1059, 2049, 2051, 2284, 2589-

2604, 2861, 2863, 3263: inde patet quid per bonum communis stirpis collaterale intelligitur {4}; quod per Nahorem repraesententur illi extra Ecclesiam, qui in fraternitate ex bono sunt, videatur n. 2863, 2864, 2868; quod per Bethuelem repraesentetur bonum gentium primae classis, n. 2865, 3665; quod per Labanem affectio boni externi seu corporei, et proprie bonum communis stirpis collaterale, n. 3612, 3665. Cum hoc bono ita se habet, quod omnium primo inserviat homini pro medio comparandi sibi bonum spirituale, est enim externum corporeum, et ex apparentiis externis, quae in se sunt fallaciae sensuum; in pueritia homo non aliud pro vero et bono agnoscit, et tametsi docetur quid bonum et verum internum, usque non de hoc aliam ideam habet quam corpoream; et quia talis est prima idea, ideo tale bonum et verum est primum medium per quod introducuntur vera et bona interiora; hoc arcanum est quod hic per Jacobum et Labanem repraesentatur. @1 sed$ @2 at$ @3 illis$ @4 significatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church