Arcana Coelestia (Elliott) n. 3893

Previous Number Next Number See English 

3893. Erant chori angelici qui simul celebrabant Dominum, et hoc ex cordis laetitia; audita erat celebratio quandoque ut ex dulci cantu, vox enim sonora est spiritibus et angelis inter se, et audiuntur sibi tam bene a homo homini {1}, sed cantus humanus quoad suavitatem et harmoniam, qua caelestis, non illi comparabilis est;

ex soni varietate percepi quod plures chori essent; instruebar ab angelis qui apud me, quod illi ad provinciam pulmonum et eorum functiones pertinerent, illis enim est cantus quia hoc officium est pulmonum, hoc {2} etiam per experientiam scire dabatur; licebat illis regere respirationem meam, quod fiebat tam leniter et dulce et quoque interius ut vix ullam (t)meam respirationem sentirem:

instruebar etiam quod distincti essent illi qui respirationi involuntariae et respirationi voluntariae dicati sunt; dicebatur quod qui involuntariae respirationi dicati sunt, adsint cum homo dormit, nam ut primum homo dormit, cessat ejus voluntarium respirationis, et excipit respirationis involuntarium. @1 i inde illis quoque est cantus$ @2 quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church