Arcana Coelestia (Elliott) n. 3956

Previous Number Next Number See English 

3956. `Et dixit Leah, Dedit Deus mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo': quod significet in supremo sensu Divinum Bonum Veri et Verum Boni, in interno amorem conjugialem caelestem, in externo amorem mutuum, constare potest ex significatione `mercedis'; merces in Verbo passim nominatur {1}, sed pauci sciunt quid per mercedem ibi significatur; notum est in Ecclesiis quod per bona quae facit homo, nihil mereri possit, nam bona quae facit, non sunt illius sed Domini, et quod mereri seu meritum spectet hominem, ita quod se {2}conjungat cum amore sui, {3}et cum cogitatione praeeminentiae sui super alios, consequenter cum contemptu aliorum, quapropter {4}opera quae fiunt propter mercedem, non sunt bona in se, non enim scaturiunt a genuino fonte, nempe ex charitate erga proximum; charitas erga proximum in se habet quod velit ei {5}tam bene quam sibi, et apud angelos quod ei velint melius quam sibi;

{6}ipsa affectio charitatis talis est; quare etiam affectio charitatis aversatur omne meritum, proinde omne benefactum spectans mercedem; merces illis qui in charitate sunt, est quod possint benefacere, et quod liceat benefacere, et quod benefactum acceptetur; hoc est ipsum jucundum, immo beatum, quod est apud illos qui in affectione charitatis sunt; [2] inde constare potest quid merces quae memoratur in Verbo, quod nempe sit jucundum et beatum affectionis charitatis, seu quod idem, jucundum et beatum amoris mutui, n. 3816, nam affectio charitatis et amor mutuus, idem est; videantur quae de his prius n. 1110, 1111, 1774, 1835, 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400 dicta sunt'; ex his patet quod per `mercedem' hic in sensu externo significetur amor mutuus. Quod per mercedem in sensu adhuc superiore, seu in interno, significetur amor conjugialis caelestis, constare potest ex illis quae prius n. 2618, 2739, 2741, 2803, 3024 f., 3132, (x)3952, de conjugio caelesti dicta sunt, quod nempe sit conjunctio boni et veri, et quod amor mutuus sit ex conjunctione illa, seu ex conjugio illo, n. 2737, 2738; inde constare potest quod `merces' in sensu interno sit amor conjugialis caelestis. [3] Quod `merces' in sensu supremo sit Divinum Bonum Veri et Verum Boni, patet ex eo quod inde sit conjugium caeleste; in Domino enim {7}est illa unio, et ab Ipso procedit', quae cum influit in caelum facit conjugiale boni et veri, et per hoc amorem mutuum. Ex his quae dicta sunt, et ex illis quae praecedunt, patet quid 'per' haec verba Leae, `Dedit Deus mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo' in sensu interno significatur; per `ancillam' enim significatum est medium affirmativum inserviens conjunctioni externi et interni hominis, n. 3913, 3917, 3931; ita antequam affirmata sunt et agnita' quae per `filios ancillarum' significata sunt, non potest aliqua conjunctio boni et veri existere, ita nec amor mutuus;

affirmationes enim illae necessario praecedent; haec sunt quae intelliguntur per illa verba. @1 i ubi de vita aeterna agitur$ @2 I has se after amore$ @3 proinde etiam cum praeeminentia$ @4 i etiam$ @5 ita bene ut$ @6 etiam I$ @7 i in Quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church