Arcana Coelestia (Elliott) n. 3973

Previous Number Next Number See English 

3973. `Mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam quod significet quod tunc desiderium naturalis per `Jacobum' repraesentati ad statum conjunctionis cum Divino Rationalis, constat a repraesentatione `Jacobi,' qui haec loquitur, quod sit veri naturalis bonum, de qua mox supra n. 3972; ex significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387; et ex significatione `terrae' hic quod sit Divinum Rationalis, nam per `terram meam' intelliguntur Jishakus pater ejus, et Rebecca mater ejus, ad illos enim voluit mitti (c)et ire; quod `Jishakus' sit Divinum {1}Rationale quoad Bonum, videatur n. 2083, 2630, 3012, 3194, 3210, et quod `Rebecca' sit Verum Divinum conjunctum Bono Divino Rationalis, n. 3012, 3013, 3077 quod desiderium conjunctionis sit, patet ab affectione quae in verbis. @1 Rationalis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church