Arcana Coelestia (Elliott) n. 3987

Previous Number Next Number See English 

3987. `Et nunc quando faciam etiam ego domui meae?': quod significet quod nunc fructificabitur inde bonum suum, constat ex significatione `domus' quod sit bonum, de qua n. (x)2231, 2233, 3128, 3652, {1}hic `domus mea,' quod sit bonum quod per Jacobum {2}significatur; `huic domui facere' quod sit fructificari inde bonum, patet ex eo quod nunc de fructificatione boni et multiplicatione veri agatur quia nunc conjunctio facta est interioris hominis cum externo; per `Josephum' enim ultimo natum fructificatio illa significatur n. 3965, 3969, 3971, et per `gregem' quem sibi Jacobus per gregem Labanis comparavit, de quo sequitur, {3}fructificatio illa describitur. Quod bonum non fructificetur, nec verum multiplicetur, priusquam conjunctio facta est externi hominis cum interno, constare potest ex eo quod interioris hominis sit velle bonum alteri, et inde cogitare bonum, et externi hominis sit facere bonum, et inde docere bonum; nisi facere bonum conjunctum sit cum velle bonum, ac docere bonum cum cogitare bonum, non est bonum ei, mali enim possunt velle malum et facere bonum, tum cogitare malum et docere bonum, sicut notum potest esse unicuique; hypocritae et profani in illo studio et in illa arte sunt prae aliis, immo adeo ut mentiri possint lucis angelos, cum tamen intus sunt diaboli; inde constare potest quod bonum apud neminem fructificari possit nisi facere bonum sit conjunctum cum velle bonum, et docere bonum sit conjunctum cum cogitare bonum, hoc est, nisi externus homo conjunctus sit cum interno. @1 i 3720, possibly omitted as referring to domus Dei$ @2 repraesentatur$ @3 significatio I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church