Arcana Coelestia (Elliott) n. 3998

Previous Number Next Number See English 

3998. `In die crastino': quod significet in aeternum, constat a significatione `diei crastini': in Verbo cum nominatur heri, hodie aut cras, tunc in supremo sensu significetur aeternum, `heri' ab aeterno `hodie' aeternum, et `cras' in aeternum, quod `hodie' sit aeternum videatur n. 2838; tempora enim in Verbo significant status, {1}sicut saecula, anni, menses, septimanae, dies, horae, quod saepius ostensum at apud Dominum non sunt status, sed omne ibi est aeternum et infinitum; inde patet quod per `diem crastinum' significetur in aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church