Arcana Coelestia (Elliott) n. 4001

Previous Number Next Number See English 

4001. `Et nigrum in agnis': quod significet statum innocentiae primum, constat a significatione `nigri' quod sit proprium, et a significatione `agni' quod sit innocentia, de quibus mox supra n. 3994 quod `nigrum in agnis' hic sit status innocentiae primus, est quia proprium hominis qui regeneratur, primum regnat, nam ex proprio putat bonum facere, et quoque sicut ex proprio faciet ut donari possit propria caelesti, videatur n. 1712, 1937, 1947, 2882, 2883, 2891; inde est quod per `{2}nigrum in agnis' hic significetur status innocentiae primus. @1 ita$ @2 proprium AI$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church