Arcana Coelestia (Elliott) n. 4063

Previous Number Next Number See English 

4063. `Audivit verba filiorum Labanis, dicendo': quod significet boni per `Labanem' significati vera qualia respective ad bonum acquisitum inde in Naturali a Domino, constat ex significatione `filiorum' quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, (x)3373; et ex repraesentatione `Labanis' quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665, 3778, ita tale bonum quod inserviret introducendis bonis et veris genuinis n. 3974, 3982, 3986; hic quod inserviverit, nam agitur de separatione ejus;

quod `audiverit Jacob verba' involvit in sensu interno qualia essent respective ad bonum acquisitum in Naturali a Domino, ut constare potest a nunc sequentibus, nam indignationis {1} erant, et dixerunt quod `sumpserit Jacob omnia quae patri illorum, et vidit Jacob facies Labanis, quod non sicut heri nudius tertius'; quod `Jacob' repraesentet Naturale Domini, et in capite praecedente bonum veri ibi, videatur n. 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4009. [2] Quomodo cum bono per `Labanem' significato respective ad bonum veri quod per `Jacobum' repraesentatur, se habet, constare potest ab illis quae in capite praecedente dicta et ostensa sunt;

illustrari hoc amplius potest per status regenerationis hominis, de quo etiam in sensu repraesentativo hic agitur; quando regeneratur homo, tunc in bono quodam medio tenetur a Domino, hoc bonum inservit bonis et veris genuinis introducendis, sed postquam haec bona et vera introducta sunt, tunc separatur inde; quisque qui de regeneratione et de novo homine aliquid novit, capere potest quod novus homo prorsus sit alius quam vetus, est enim novus homo in affectione rerum spiritualium et caelestium; hae enim faciunt jucunda et beata ejus; at vetus homo est in affectionibus rerum mundanarum et terrestrium, et hae faciunt jucunda et amoena ejus;

proinde novus homo spectat fines in caelo, vetus autem homo fines {2} in mundo; inde patet quod homo novus prorsus alius et diversus sit a veteri; [3] ut homo perducatur a statu veteris hominis in statim novi, exuendae erunt concupiscentiae mundi, et induendae affectiones caeli; hoc fit per innumerabilia media, quae soli Domino nota sunt, et quorum plura etiam nota sunt angelis a Domino, at pauca si ulla homini; sed usque omnia et singula manifestata sunt in sensu interno Verbi; cum itaque homo a veteri homine fit novus, hoc est, cum homo regeneratur, non fit momento ut aliqui credunt, sed per plures annos, immo per totam hominis vitam usque ad ultimam ejus; exstirpandae enim sunt concupiscentiae ejus et insinuandae affectiones caelestes, et vita donandus est homo {3} quam prius non habuit, immo de qua prius vix aliquid novit; cum itaque status vitae ejus in tantum mutandi, non aliter potest quam ut diu teneatur in bono quodam medio, nempe in bono quod tam participat de affectionibus mundi quam de affectionibus caeli, et nisi in (t)illo bono medio teneatur, nusquam admittit bona et vera caelestia; [4] illud bonum, nempe bonum medium, est quod per `Labanem et gregem ejus' significatur; sed homo in bono illo medio non diutius tenetur quam cujusque dum id inserviverit usui illi;

eum autem inserviverat tunc separatur; de separatione hac in hoc capite agitur: quod bonum medium sit, et postquam hoc inserviverat usui, quod separetur, illustrari: potest a status mutationibus quas unusquisque homo subit ab infanti usque ad senectutem; notum est quod alius status hominis sit in infantia ejus, alius in pueritia, alius in juventute, alius in adulta aetate, et alius in senectute;

etiam notum est quod homo statum infantiae cum ejus lusoriis exuat cum transit in statum pueritiae, et quod statum pueritiae exuat cum transit in statum juventutis, et hunc iterum cum transit in statum adultae aetatis, et demum hunc cum transit in statum senectutis; et si expendit, etiam ei notum esse potest quod unaquaevis aetas sua jucunda habeat, et quod per illa successive introducatur in ea quae sunt sequentis aetatis, et quod illa jucunda inserviverint ei ad illuc perveniendum, et tandem ad jucundum intelligentiae et sapientiae in aetate senili; [5] inde patet quod priora semper relinquantur cum novus vitae status induitur: sed comparatio haec inservire solum potest ad sciendum quod jucunda media sint, et quod ea relinquantur cum homo intrat statum sequentem; cum autem homo regeneratur, tunc fit status ejus prorsus alius a priore ad quem non naturali modo ducitur sed supernaturali a Domino; nec ad illum statum aliquis pervenit nisi per regenerationis media, quae a solo Domino providentur, ita per bonum medium de quo actum est; et cum ad illum statum perductus est, usque ut non amplius pro fine habeat mundana, terrestria et corporea, sed illa quae caeli sunt, tunc bonum illud medium separatur; pro fine habere est amare unum prae altero. @1 in indignatione$ @2 i spectat$ @3 A d homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church