Arcana Coelestia (Elliott) n. 4108

Previous Number Next Number See English 

4108. `Ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan'; quod significet ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret, constat a repraesentatione Jishaki quod sit Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2083, 2630; ac in specie quod sit Divinum Bonum Rationalis, n. 3012, 3194, 3210; et ex significatione `terrae Canaan' quod sit regnum caeleste Domini, de qua n. 2607, 3481, et in sensu supremo, hoc est, cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum Ipsius, n. 3038, 3705; inde patet quod per `ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan' significetur ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret. [2] Quod conjunctionem rationalis et naturalis apud hominem attinet, sciendum quod rationale sit interni hominis, et naturale externi, et quod conjunctio illorum faciat humanum, et {1} tale humanum qualis est conjunctio, et quod tunc conjunctio, quando unum agunt, et (o)tunc unum agunt, quando naturale ministrat et inservit rationali: hoc apud hominem nequaquam fieri potest nisi a Domino;

apud Dominum autem factum est ab Ipso. @1 ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church