Arcana Coelestia (Elliott) n. 4121

Previous Number Next Number See English 

4121. Et accepit fratres suos secum': quod significet bona loco illorum quae amisit, constat a significatione `fratrum' quod sint bona, de qua n. 2360, 3160, 3303, 3459, 3803, 3815; per `fratres' in sensu interno significantur illi qui in simili bono et vero sunt, hoc est, in simili affectione boni et veri; consociantur erum omnes in altera vita secundum affectiones, et qui consociati sunt, fraternitatem constituunt, non quod dicant se fratres, sed quod sint fratres per conjunctionem; ipsum bonum et verum in altera vita faciunt id quod in terris vocatur consanguineum et affine, quapropter correspondent: bona enim et vera in se spectata non agnoscunt {1} alium patrem quam Dominum, nam ab Ipso solo illa, inde in fraternitate sunt omnes qui in bonis et veris; sed usque sunt gradus {2} secundum qualitatem bonorum et verorum; gradus illi (t)in Verbo significantur per `fratres, sorores, generos, nurus, nepotes, neptes,' et per plura familiarum nomina: [2] in terris autem ita nominantur respective ad communes parentes, utcumque quoad affectiones discrepant, sed fraternitas illa et affinitas in altera vita dissipatur, et quisque ibi, nisi in terris in simili bono fuerint, in alias fraternitates venit; principio quidem ut plurimum conveniunt, sed brevi disjunguntur, nam lucra ibi non consociant sed, ut dictum, affectiones, quae tunc patent sicut in clara die quale' sunt, etiam quali affectione unus fuerat erga alium; et quia patent et affectio unumquemvis ad suam societatem trahit, ideo dissociantur qui discordi animo fuerunt; et `tunc quoque `utrinque' obliteratur omnis {4} fraternitas et omnis amicitia quae fuerat externi hominis, e manet illa quae est interni. Quod per `accepit fratres suos secum' significentur bona loco illorum quae amisit, inde est quia cum separatur societas una ab altera, sicut {5} supra n. 4077, 4110, 4111 dictum, tunc venit ad aliam, proinde ad alia bona loco illorum. @1 bonum enim et verum in se spectatum non agnoscit$ @2 i et hi$ @3 tum I$ @4 i mutuo$ @5 ita ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church