Arcana Coelestia (Elliott) n. 4153

Previous Number Next Number See English 

4153. `Venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit': quod significet quod in sanctis illorum non talia vera essent, constat a significatione `tentorii' quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3210, 3312, 4128; hic sancta quia tentoria, nempe Jacobi, Leae et ancillarum; quod non illa vera ibi, significatur per `teraphim, qui ibi non inventi'; quod `teraphim' in bono sensu sint vera, videatur supra n. 4111; per `Jacobum' repraesentatur bonum naturalis, per `Leam' affectio veri externi, et per `ancillas' affectiones externae, de quibus prius; et quia vera de quibus hic agitur, non erant externa sed interna, ideo non in eorum tentoriis, hoc est, sanctis, inventa sunt; sed erant in tentorio Rachelis, hoc est, in sancto affectionis veri interioris, per `Rachelem' enim affectio veri interioris repraesentatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church