Arcana Coelestia (Elliott) n. 4588

Previous Number Next Number See English 

4588. `Et dixit illi obstetrix, Ne timeas': quod significet perceptionem e naturali, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et a significatione `obstetricis' quod sit naturale; quod obstetrix hic sit naturale, est quia cum tentationes interiores subeuntur, hoc est, cum interior homo tentationes subit, tunc naturale est instar obstetricis, nam nisi naturale adjuvet, nusquam aliquis partus interioris {1} veri existit, naturale enim est quod vera interiora cum nata, in sinum recipit, dat enim copiam ut eniti possint; se habet ita cum illis quae sunt partus spiritualis, quod receptio omnino erit in naturali; quae causa est quod cum regeneratur homo, primum praeparetur naturale ad recipiendum, et quantum hoc receptibile factum est, tantum interiora vera et bona excludi et multiplicari possunt; haec etiam causa est quod si non naturalis homo praeparatus sit ad recipienda vera et bona fidei in vita corporis, non possit in altera vita illa recipere, ita non salvari;

hoc est quod intelligitur per commune hoc apud vulgus, quod `sicut arbor cadit, ita maneat,' vel sicut homo moritur, ita fiat; homo enim naturalem seu externi hominis memoriam secum omnem altera vita habet, sed ibi illa uti non licet, n. 2469-2494, quapropter illa ibi est sicut planum fundamentale, in quod interiora vera et bona cadunt {2}; id planum si non receptibile est bonorum et verorum quae ab interiore influunt, `interiora' bona et vera vel exstinguuntur, vel pervertuntur, vel rejiciuntur: ex his constare potest quod naturale sit obstetricis instar. [2] Quod naturale quatenus recipiens cum parit interior homo, instar obstetricis sit, constare quoque potest a sensu interno rerum quae memorantur de obstetricibus quae vivificarunt filios mulierum Hebraearum contra mandatum Pharaonis {3}, de quibus ita apud Mosen, Dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum,... et dixit, In obstetricando Hebraeis, et videtis super sellis, si filius ille, occidetis illum, et si filia illa, vivificetur: et timuerunt obstetrices Deum, et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti, vivificarunt natos: et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis Quamobrem fecistis verbum hoc, et vivificastis natos? Et dixerunt obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres Aegyptiae Hebraeae, nam vivaces hae {4}, antequam venit ad illas obstetrix et pepererunt; et benefecit Deus obstetricibus, et multiplicatus populus, et numerosus factus valde: et factum, quia timuerunt obstetrices Deum, et fecit illis domos, Exod. i 15-21;

per `filias et filios quos pepererunt mulieres Hebraeae' repraesentantur bona et vera novae Ecclesiae, per `obstetrices' naturale quatenus recipiens bona et vera, per `regem Aegypti' scientificum (o)in communi, n. 1164, 1165, 1186, quod exstinguit vera, quod fit cum scientificum intrat in illa quae fidei sunt, via praepostera, nihil credendo nisi quod sensuale et scientificum dictat; quod `obstetrices' ibi sint receptiones veri in naturali, ex Divina Domini Misericordia, confirmabitur cum illa quae illius capitis sunt, explicanda veniunt. @1 i spiritualis$ @2 cadant$ @3 before vivificarunt$ @4 illae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church