Arcana Coelestia (Elliott) n. 4592

Previous Number Next Number See English 

4592. `Et pater illius vocavit illum Benjamin': quod significet quale spirituale caelestis, constat ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit spirituale caelestis; quid hoc sit, explicatum est supra n. 4585, quod nempe sit intermedium quod est inter spirituale et caeleste, seu inter hominem spiritualem et caelestem; Benjamin in lingua originali significat filium dextrae, et per `filium dextrae' significatur spirituale verum quod a caelesti bono, et inde potentia, bono enim est potentia per verum, n. 3563; `filius' est verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, et `manus' potentia, n. 878, 3091, 3563; inde `dextra' est summa potentia; ex eo patet quid significat `sedere ad dextram Dei', quod nempe sit status potentiae ex vero quod a bono, n. 3387; quod cum praedicatur de Domino, est omnipotentia, et quoque Divinum Verum quod procedit a Divino Bono Domini, ut Ps. cx 1; Matth xxii 42 [A.V. 44]; xxvi 63, 64; Marc. xiv 61, 62; xvi 19; Luc. xxii 69; et quia est Divina potentia, hoc est, omnipotentia, ideo ibi dicitur `ad dextram potentiae' seu `virtutis Dei'. [2] Quid `Benjamin' in genuino sensu significat, inde patet quod nempe verum spirituale quod a caelesti bono, quod est `Josephus'; ambo itaque simul sunt id intermedium quod est inter hominem spiritualem et hominem caelestem, ut supra n. 4585 dictum; sed hoc bonum et hoc verum distincta sunt a caelesti quod repraesentatur per `Jehudam,' et a spirituali quod repraesentatur per `Israelem,' illud enim est superius seu interius, et hoc est inferius seu exterius, nam sunt, ut dictum, intermedium: sed ideam illius boni quod repraesentatur per `Josephum,' et illius veri quod per `Benjaminem,' non aliquis habere potest quam qui illustratus est a luce caeli; angeli de illis {1} claram habent, quia eorum ideae cogitationis omnes sunt a luce caeli quae a Domino, in qua indefinita vident et percipiunt quae homo nusquam comprehendere potest, minus effari; illustrationi sit hoc: [3] omnes homines quotcumque sunt, nascuntur naturales cum potentia ut fieri possint vel caelestes vel spirituales, Dominus autem solus natus est spiritualis caelestis, et quia ita, natus est in Bethlehem ubi terminus terrae Benjaminis; per `Bethlehem' enim significatur spirituale caelestis, et per `Benjaminem' repraesentatur spirituale caelestis; quod solus natus spiritualis caelestis, est quia Divinum in Ipso fuit; haec nusquam aliquis qui non est in luce caeli, comprehendere potest, qui enim in luce mundi est et ex illa perceptionem habet, vix scit quid verum et quid bonum, minus quid ascendere ad interiora veri et boni {2} per gradus, ita nequaquam aliquid de innumerabilibus eorum in unoquovis gradu quae coram {3} angelis in luce sicut meridiana patent; inde patet {4} qualis sapientia est angelorum respective ad homines. [4] Sunt sex nomina quae in propheticis ubi agitur de Ecclesia, frequenter occurrunt, nempe Jehudah, Josephus, Benjamin, Ephraim, Israel, et Jacob; qui non scit quid boni et veri Ecclesiae per unumquemvis in sensu interno intelligitur, nequaquam scire potest aliquid ex arcanis Divinis Verbi ibi, nec scire potest quid Ecclesiae intelligitur nisi sciat quid caeleste quod est `Jehudah', quid caeleste spiritualis quod est `Josephus', quid spirituale caelestis quod est `Benjamin', quid intellectuale Ecclesiae quod est `Ephraim', quid spirituale internum quod est `Israel', et quid spirituale externum quod est `Jacob'. [5] Quod in specie `Benjaminem' attinet, quia is repraesentat spirituale caelestis, et `Josephus' caeleste spiritualis, (c)et sic uterque simul intermedium inter caelestem et spiritualem hominem, et inde quia conjunctissimi, ideo quoque {5} conjunctio illorum in historicis de Josepho describitur per haec, quod {6} Josephus dixerit ad fratres suos, quod fratrem minimum adducerent, ne moriantur, Gen. xiii 20:

cum redirent cum Benjamine, et Josephus viderit Benjaminem fratrem suum {7}, quod dixerit, Num hic frater vester minimus est [de quo dixistis ad me], et dixit, Deus propitius esto tibi, fili mi; et festinavit Josephus, quia commota sunt viscera ejus erga fratrem suum, et quaesivit flere, et ideo intravit in conclave, et flevit ibi, Gen. xliii 29, 30 Quod multiplicaret portionem Benjaminis prae portione omnium quintuplum, Gen. xliii 34:

postquam aperuit se fratribus, Quod ceciderit super colla Benjaminis fratris sui et fleret, et Benjamin fleret super collis ejus, Gen. xiv 14:

Quod dederit omnibus mutatorias vestes, Benjamini vero trecentos argenti, et quinque mutatorias vestes, Gen. xlv 22;

[6] ex illis patet {8} quod Josephus et Benjamin conjunctissimi fuerint, non quia {9} ex una matre, sed quia {9} per illos repraesentatur conjunctio spiritualis quae est inter bonum quod `Josephus' et verum quod `Benjamin', et quia utrumque est intermedium inter caelestem et spiritualem hominem, ideo Josephus {10} non {11} cum fratribus suis nec cum patre suo conjungi potuit nisi per Benjaminem, absque enim intermedio non datur conjunctio;

haec causa fuit {12} quod Josephus non prius se revelaverit. [7] Praeterea etiam alibi per Benjaminem in Verbo imprimis prophetico, significatur spirituale verum quod est Ecclesiae; ut in prophetico Mosis de filiis Israelis, Benjamini dixit, Dilectus Jehovae, habitabit confidenter super illum, obtegens super illum omni die, et inter humeros illius habitabit, Deut. xxxiii 12;

`dilectus Jehovae' est verum spirituale quod ex caelesti bono;

(o)hoc bonum apud id verum praedicatur `habitare confidenter,' id {13} `obtegere toto die', ut et `inter humeros ejus habitare';

humeri enim in sensu interno sunt omne potentiae, n. 1085, et omne potentiae bono est per verum, n. 3563: apud Jeremiam, Fugite filii Benjaminis e medio Hierosolymae, et in clangendo clangite buccina, et super domum vineae tollite propheticum, quia malum prospicit e septentrione, et confractio magna, vi 1;

`filii Benjaminis' pro vero spirituali ex caelesti; `Hierosolyma' pro Ecclesia spirituali, etiam `domus vineae' seu Beth Kerem;

`malum e septentrione' pro ex hominis sensuali et inde scientifico:

apud eundem, Fiet, ... si sanctificatis diem sabbati, ... intrabunt ex urbibus Jehudae, et ex circuitibus Hierosolymae, et e terra Benjaminis, et ex planitie, et ex monte, et ex meridie, offerentes holocaustum et sacrificium, et minham, et tus, et offerentes eucharisticum, domum Jehovae, xvii 24, 26:

[9] et alibi apud eundem, In urbibus montis, in urbibus planitiei, [et] in urbibus meridiei, et in terra Benjaminis, et in circuitibus Hierosolymae, et in urbibus Jehudae, adhuc transibunt greges juxta manus numerantis, xxxiii 13;

ibi `terra Benjaminis' etiam pro spirituali vero quod est Ecclesiae; omnia enim quae sunt Ecclesiae a {14} primo gradu ad ultimum significantur per `urbes Jehudae, circuitus Hierosolymae, terram Benjaminis, planitiem, montem et meridiem': [10] apud Hosheam, Clangite buccina in Gibeah, tuba in Ramah, vociferamini Bethaven, post te Benjamin, Ephraim in solitudines erit, in die conceptionis, v 8, 9;

`Gibeah, Ramah et Bethaven' pro illis quae sunt veri spiritualis (c)a caelesti quod (o)est `Benjamin', Gibeah enim erat Benjaminis, Jud. xix 14, etiam Ramah, Jos. xviii 25, ut et Bethaven, Jos. xviii 12; `clangere buccina et tuba ac vociferari' pro annuntiare quod intellectuale Ecclesiae, quod est `Ephraim', desolatum sit: apud Obadiam, Fiet domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, domus Esavi in stipulam,... et hereditabunt meridionales montem Esavi, et qui in planitie Philistaeos, et hereditabunt agrum Ephraimi, et agrum Samariae, et Benjamin Gileadem, vers. 18, 19;

quod nomina significent res, hic ut alibi manifeste patet, nam nisi sciatur quid significant `domus Jacobi, domus Josephi, domus Esavi, mons Esavi, Philistaei, ager Ephraimi, ager Samariae, Benjamin et Gilead', et praeterea quid `meridionales, domus, planities, mons ager', nusquam aliquid ibi comprehendetur, quae historice dicta (o)sunt ibi, nec facta sunt; sed qui novit quid singula involvunt, inibi arcana caelestia comperiet; est ibi etiam `Benjamin' spirituale ex caelesti: similiter (o)haec apud Zachariam, Jehovah erit in regem super totam terram, in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum; circum erit tota terra sicut planities a Gibea usque ad Rimmonem,... et habitabit sub se, inde a porta Benjaminis usque ad locum portae primae, usque ad portam angulorum, et turrim Hananeel, usque ad torcularia regis, xiv 9, 10:

similiter apud Davidem, Pastor adverte aurem, Qui ducit sicut gregem Josephum, Qui sedes super cherubim, coram Ephraim, et Benjamine, et Menashe, excita potentiam Tuam, et ito in salutem nobis, Ps. lxxx 2, 3 [A.V. 1, 2] similiter in prophetico Deborae et Baraki, Jehovah dominabitur mihi inter fortes, ex Ephraimo quorum radix in Amalek, post te Benjamin in populis tuis, ex Machir descendent legislatores, et ex Zebulun trahentes sceptrum scribae, Jud. v 13, 14:

[13] apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quatuor millia obsignati ex omni tribu Israelis;... ex tribu Zebulun duodecim millia obsignati, ex tribu Josephi duodecim millia obsignati, ex tribu Benjaminis duodecim millia obsignati, Apoc. vii 4, 8;

ibi per `tribus Israelis' significantur illi qui in bonis et veris sunt, et inde in regno Domini; `tribus' enim et `duodecim' seu {15} quod idem `duodecim millia' sunt omnia amoris et fidei, seu omnia boni et veri, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060; haec in quatuor classes ibi partita sunt, quarum ultima est duodecim millia obsignati ex Zebulone, et ex Josepho, et ex Benjamine, quia per `Zebulonis tribum' significatur conjugium caeleste, n. 3960, 3961, in quo (o)est caelum, ita in quo omnia;

`Josephus' ibi est caeleste spiritualis seu bonum veri, et `Benjamin' est verum illius boni seu spirituale caelestis'; hoc conjugiale est in caelo, inde est quod illi ultimo nominentur. [14] Quia per `Benjaminem' spirituale caelestis Ecclesiae, seu verum boni, quod (o)est intermedium inter bonum caeleste et verum spirituale, repraesentaretur, ideo cessit Hierosolyma filiis Benjaminis in hereditatem, Hierosolyma enim antequam Zion ibi aedificata, significabat Ecclesiam in genere; quod Hierosolyma cesserit Benjamini, videatur Jos. xviii 28, et Jud. i 21. @1 eo$ @2 vera et bona$ @3 i tamen$ @4 constat$ @5 ideo quoque quia conjunctissimi$ @6 i ut$ @7 cum Josephus sustulit oculos suos et vidit Benjaminem fratrem suum, filium matris suae$ @8 i locis$ @9 quod$ @10 i etiam$ @11 nec$ @12 est$ @13 i et bonum$ @14 quoad vera$ @15 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church