Arcana Coelestia (Elliott) n. 4676

Previous Number Next Number See English 

4676. `Quia filius `senectutum is ei': quod significet vitam suam in illo, constat ex significatione `senectutis' quod sit exuitio status prioris et induitio status novi, tum quod sit novum vitae, de qua n. 3492, 4620; `senectus' enim in sensu interno non significat senectutem quia internus homo, seu spiritus hominis, non scit quid senectus, sed sicut senescit corpus seu externus homo, ita transit ille in novum vitae; perficitur aetate spiritus hominis decrescente corporeo ejus; et adhuc magis in altera vita; qui ibi sunt in caelo, continue in perfectiorem vitam perducuntur a Domino, et tandem usque in floridam juventutis; ita quoque qui in bono senio mortui sunt; inde constare potest quod per `senectutem' significetur vita in sensu interno. Quid per vitam suam in illo intelligitur, explicatum est supra n. 4667. [2] (s)Dictum est quod spiritus hominis seu internus homo, non sciat quid senectus, et tamen prius dictum quod ille sit qui cogitat in corpore, tum quod ex illo sit vita corpori; quod illa ejus cogitatio non communicari queat corpori, et homo sic sciat quod vivat post mortem, est inde quia quamdiu spiritus ejus manet in corpore, non aliter cogitare potest quam ex principiis quae naturalis ejus homo imbuerat, et cum principium et persuasio est quod solum corpus vivat et cum id moritur, etiam omne hominis moriatur, tunc influxus illius rei non recipitur; at usque influxus se manifestat per id quod plerique solliciti sint de sepultura, de encomiis post mortem, et quidam de fama tunc, quapropter etiam sibi monumenta magnifica exstruunt ob causam ne memoria sui pereat; in talia vertitur influxus e caelo de vita permanente apud illos qui alioquin nihil de illa credunt;

absque enim influxu illo prorsus contemnerent omne memoriae sui {2} postquam mortui sunt.(s) @1 Heb here is plural and probably means `the days of his old age'.$ @2 A has suae, but the change is probably more correct. Thus in n. 9306 S quotes Ps xxxiv 16 as `ad exscindendum ex terra memoriam eorum'.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church