Arcana Coelestia (Elliott) n. 4788

Previous Number Next Number See English 

4788. `Midianitae vendiderunt eum ad Aegyptum': quod significet illos qui in aliquo vero simplicis boni, quod consulere scientifica, constat ex repraesentatione `Midianitarum' quod si qui in vero simplicis boni, de qua n. 3242, 4756; ex significatio `Aegypti' quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749; ex significatione `vendere' quod sit abalienare, de qua n. 4752, 4758; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit Divini:

Verum; hoc cum dicitur `venditum' seu abalienatum ab illis qui in vero simplicis boni, ad scientifica, quae sunt `Aegyptus,' est quod consuluerint illa; qui enim in vero simplicis boni sunt, a fallaciis sensuum se plurimum abduci patiuntur, ita per scientifica quae ex illis sunt. [2] Supra in vers. 28 dictum est quod Josephus extractus sit e fovea a Midianitis, sed quod venditus sit ad Jishmaelitas; inde videret quod non ab aliis vendi potuisset in Aegypto quam a Jishmaelitis; quod non [a] Jishmaelitis sed a Midianitis, est quia per `Jishmaelitas' repraesentantur qui in simplici bono, n. 4747, et {1} per `Midianitas' qui in vero illius boni; `Josephus' seu Divinum Verum non potuit vendi ab illis qui in bono sunt, sed ab illis qui in vero; qui enim bono sunt, norunt ex bono quid Divinum verum, non ita qui in vero homines Ecclesiae distincti sunt in duo genera, nempe in illos in bono et in illos qui in vero; illi qui in bono sunt, vocantur caelestes qui autem in vero, spirituales, inter (o)illos et hos intercedit multa differentia; qui in bono sunt, in affectione faciendi bonum sunt propter bonum, et hoc absque remuneratione; illis {2} remuneratio est quod liceat (t)facere bonum, nam inde gaudium percipiunt; qui autem vero sunt, non in affectione faciendi bonum sunt propter bonum sed propter quod ita mandatum, ac utplurimum cogitant de remuneratione, gaudium illis inde est, et quoque ex gloriatione;

[4] inde patet quod qui bonum faciunt ex bono, ex interna affectione faciant, at qui bonum faciunt ex vero, quod ab externa quadam affectione; inde differentia patet quod nempe illi sint interni homines, hi autem externi; qui itaque interni homines sunt, Divinum Verum quod per `Josephum repraesentatur, non `vendere', hoc est, abalienare possunt quia ex bono appercipiunt verum, inde nec fallaciae sensus, proinde nec scientifica illos abducunt; at qui externi homines sunt, illi vendere seu abalienare possunt quia non ex bono appercipiunt verum, sed id modo ex doctrina et (c)ex magistris sciunt; illi si consulunt scientifica, facile a fallaciis se abduci patiuntur, nam nullum dictamen intus habent; inde nunc est quod Josephus non a Jishmaelitis sed a Midianitis venditus sit. @1 at$ @2 I has remuneratione illis;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church