Arcana Coelestia (Elliott) n. 4822

Previous Number Next Number See English 

4822. `Et vocavit nomen ejus Er': quod significet quale ejus, constat ex significatione `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421, nempe quale falsi Ecclesiae, de quo mox supra n. 4821. Quale falsi dicitur quia falsa differunt inter se, sicut etiam vera, in tantum ut vix genera ejus recenseri possint, et {1} unumquodvis genus falsi suum quale habet, per quod distinguitur ab alio; falsa communia sunt quae regnant apud pravos in Ecclesia unaquavis, et variatur hoc falsum apud unumquemvis ibi secundum vitam; falsum quod fuit in Ecclesia Judaica, de quo hic agitur, erat falsum ex malo amoris sui et inde amoris mundi, videatur {2} n. 4818. @1 ut I$ @2 i supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church