Arcana Coelestia (Elliott) n. 5357

Previous Number Next Number See English 

5357. Vers. 53-57. Et absoluti septem anni abundantiae annonae, quae fuit in terra Aegypti. Et inceperunt septem anni famis venire, quemadmodum dixit Joseph; et fuit fames in omnibus terris, et in omni terra Aegypti fuit panis. Et famem passa omnis terra Aegypti, et clamavit populus ad Pharaonem pro pane, et dixit Pharaoh omni Aegypto, Ite ad Josephum, quod dicit vobis, faciatis. Et fames fuit super omnibus faciebus terrae, et aperuit Joseph omnia in quibus, et vendidit Aegypto; et invalescebat fames in terra Aegypti. Et omnis terra venerunt Aegyptum ad emendum ad Josephum, quia invaluit fames in omni terra. `Et absoluti septem anni abundantiae annonae' significat post status multiplicationis veri: 'quae fuit in terra Aegypti' significat in naturali: `et inceperunt septem anni famis venire' significat status sequentes desolationis: `quemadmodum dixit Joseph' significat sicut praevisum a caelesti spiritualis: `et fuit fames in omnibus terris' significat desolationem ubivis in naturali: `et in omni terra Aegypti fuit panis' significat reliquias ex multiplicatis veris ex bono: `et famem passa omnis terra Aegypti' significat desolationem in naturali utroque: `et clamavit populus ad Pharaonem pro pane' significat indigentiam boni pro vero: `et dixit Pharaoh omni Aegypto' significat apperceptionem: `Ite ad Josephum' significat quod ex caelesti spiritualis: `quod dicit vobis, faciatis' significat modo sit oboedientia: `et fames fuit super omnibus faciebus terrae' significat cum desolatio usque ad desperationem: `et aperuit Joseph omnia in quibus' significat communicationem ex reliquiis: `et vendidit Aegypto' significat appropriationem: `et invalescebat fames in terra Aegypti' significat gravitatem increscentem: `et omnis terra venerunt Aegyptum' significat quod vera et bona collata in scientifica quae Ecclesiae: `ad emendum' significat appropriationem inde: `ad Josephum' significat ubi caeleste spiritualis: `quia invaluit fames in omni terra' significat quod ubivis praeter ibi desolatio in naturali. {1} @1 A has here (de desolatione excerpta) $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church