Arcana Coelestia (Elliott) n. 5526

Previous Number Next Number See English 

5526. `Fratrem vestrum dabo vobis': quod significet quod ita vera fient bona, constare potest ex repraesentatione `Shimeonis' qui hic est `frater quem illis daret', quod sit fides voluntate, de qua n. 5482; et ex repraesentatione `decem filiorum Jacobi', qui hic sunt `illi quibus daretur {1}' quod sint vera Ecclesiae in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5428, 5512; quod per `fratrem vestrum dabo vobis' significetur quod ita vera fient bona, est quia cum datur fides voluntate, vera fiunt bona; [2] verum enim fidei quod est doctrinae, ut primum intrat voluntatem, fit verum vitae et fit actu verum, et tunc vocatur bonum et fit quoque bonum spirituale; ex hoc bono formatur a Domino apud hominem nova voluntas; quod voluntas faciat verum ut sit bonum, est causa quia voluntas in se spectata non aliud est quam amor; quicquid enim homo amat, hoc vult, et quicquid non amat, non vult; et quia omne quod est amoris seu ex amore, hoc percipitur ab homine ut bonum, jucundat enim illum; inde est quod omne quod est voluntatis seu ex voluntate, sit bonum. @1 i frater$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church