Arcana Coelestia (Elliott) n. 5559

Previous Number Next Number See English 

5559. Repraesentative ostensa mihi est conformatio contexturarum in cuticulis; conformatio apud illos apud quos extrema {1} illa correspondebant interioribus, seu materialia ibi oboediebant spiritualibus, fuit contextus pulcher ex spiris mirabiliter consertis ad modum laciniarum quae describi nusquam possunt; erant coloris caerulei. Postea repraesentatae sunt formae adhuc magis continuae, subtiliores, et concinniores {2}; taliter apparent cuticulae {3} hominis regenerati. Qui autem dolosi fuerunt, apud illos extrema illa {4} apparent sicut conglutinationes ex meris serpentibus; et qui magici, sicut intestinalia foeda. @1 extima $ @2 A d formosiores i pulchriores$ @3 extima$ @4 eorum extima$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church